Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MORTIFICATIO

MORTIFICATIO, Gall. Amortissement, Licentia tenendi possessiones in manu mortua. Sine domini feudalis permissu non licebat ecclesiis aliisque communitatibus aliquod praedium tenere, sive emptum, sived atum, ultra unius anni spatium, debebantque illud extra manum suam ponere. Hinc illa nata lex dandi hominem morientem et viventem, quo nomine bona ab ecclesiis occupata domini feudalis juri caducario aliquatenus sunt obnoxia; communitates quippe sunt caducariae legis peremptoriae clientes, propter quamdam immortalitatem corporis. In Tabul. Calensi omnes Chartae quibus caducaria lex aboletur sic inscribi solent, ut pag. 158: De Mortificatione facta ab ecclesia Calensi abbati et conventui Frigidimontis. Charta ann. 1280. in Tabular. Portusregii: Promisit dictus Johannes Burgevin armiger, fide data in manu nostra, quod contra hujusmodi concessionem et Mortificationem non veniet in futurum. Vide Mortificare 1. et Admortizatio.

Necrolog. abb. Crucis S. Leufr. ex Bibl. reg.: v. Kal. Nov. Ob. Maria condam regina Franciae et Ludovicus ejus filius comes Ebroicensis. Fiat servitium pro Mortificatione aquae de Paceolo nostro prioratu. Vide mox Mortizatio.