Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MORTUUS

MORTUUS, pro Occisus. Histor. Cortusiorum lib. 1. cap. 13: In cujus obsidione Mortuus fuit Dn. Galerannus frater Imperatoris ictu sagittae. Occurrit passim in hac Historia.

Mortuum super mortuum ponere. Vide Bisomum.

Mortuos in Ecclesia Sepelire vetant Canones. Vide Notata a Lindenbrogio in hac voce.

Carmina diabolica, quae super Mortuos nocturnis horis vulgo fieri solent, prohibent Statuta MSS. ann. 1280. Augerii Episc. Conser.

Mortuus Saisit Vivum, Gall. Le mort saisit le vif, Practicis nostris est, cum heredis et defuncti possessio cohaeret et continuatur. Charta Caroli Reg. Franc. ann. 1322. apud Miraeum tom. 1. pag. 308: Cum Robertus de Flandria, Miles, filius defuncti Roberti quondam Comitis Flandriae, tanquam proximior et unicus superstes ejus filius, ut dicebat, diceret se esse saisitum, per consuetudinem patriae notoriam, qua dicitur, quod Mortuus saisit vivum, de Comitatu et patria Flandriae, etc. Stabilim. S. Ludovici ann. 1270. cap. 4. tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 250: Et li usages de Paris et d'Orliens si est tieux que li Mort sesit le vif, et que il doit avoir sesine, se autre ne se tret avant qui ait plus grand droit en la chose que cil. Vide Gloss. Juris Gall. in hac voce.

Mortuus, Mortuorum cadavera suis insignibus et armis vestiendi atque publice exponendi antiquus mos, ut colligitur ex Praefat. ad Chartul. S. Petri Carnot. quod inscribitur Aganus: Astingus in feretro armatus, quasi mortuus collocatur, et in ecclesia a suis deportatus, patrino suo praesuli cum simulato fletu exhibetur, ut Christianorum ex hoc saeculo decedentium festinus officium perageret; qui devote humanitatis officium peragens, cum in sepulcro ex more cadaver mortui, ut aestimabatur, deponi juberet, Barbari (Normanni) ingentis vocibus clamare coeperunt, maledicta perstrepunt, totaque ecclesia attonita in voces simul attollitur. Quid plura ? Ille funestus satelles de lecto subito exiliens, evaginato gladio facinus conceptum satagit peragere: et primo quidem in patrinum suum antistitem..... ensem levat eumque crudeli crudelior, capite truncato, martyrem efficit. Vide supra Funeralia 1.

Mortuorum Divisio, Quod ex mortuis seu ex decedentium legatis, ecclesiis obvenit. Charta ann. 1154. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 41: Beneficia vero ad sacerdotem quoquo modo venientia, videlicet baptisterium,.... Mortuorum divisionem, monachi et sacerdos per medium dividant. Sciendum est praeterea.... quidquid eisdem monachis vel datur vel dividitur pro Mortuis,.... sine sacerdote ad monachos pertinere. Vide Mortalagium.

Mortuus et Vivus, nude, dicitur Census, qui pro facultate depascendi, in pecunia aut pecude solvitur. Charta ann. 1038. ex Tabul. S. Vict. Massil.: Facimus guirpitionem S. Victori Massiliensi et S. Genesio in territorio de Dromone.... de toto alode, de terris cultis et incultis,... de Mortuis et de vivis, etc. Nisi de ligno viridi et sicco intelligas. Vide supra Herbagium.

Mortuus Census, qui redimi non potest, practicis nostris non rachetable. Constit. Mss. Ferd. reg. Aragon. ann. 1413: Ordinamus quod nullus pro debito civili querelam offerat per viam constitutionum, pacium et treugarum, et si oblata fuerit nullatenus admittatur. Si autem per venditores censualium, quae censualia Mortua vulgo in Cathalonia nominantur, etc. Charta ann. 1504. in Reg. 3. Armor. gener. part. 2. pag. xlv: Unum florenum annualem et pensionalem ac Mortuum, sine aliquo dominio directo. Vide in Census.