Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MOTUS

MOTUS Aquae, Piscatio, ni fallor. Rota est aquaria, qua in piscatione anguillarum utuntur. Chronicon S. Michaelis Virdun. pag. 388: Dedit...... 7. mansos et dimidium cum molendino in villa Ormariscurte super fluvium Matartz, eo pacto ut solvant singulis annis 15. modios Kalendis Maii et 30. modios vini in festo S. Remigii: et si Motus fuerit aquae, 30. anguillas in festo S. Andreae.

Motum Facere, Vela dare, Gall. Faire voiles. Caffari Annal. Genuens. lib. 1. apud Murator. tom. 6. col. 286: Galeae vero viginti quinque et milites una Motum fecerunt, et istae galeae invenientes alias recolligentes steterunt secum. Movere, eadem notione adhibuit Bartholomaeus Scriba lib. 6. Annal. Genuens. apud eumdem ibid. col. 467: Moverunt dictae galeae x. ut ad partes ultramarinas accederent.

Motu Proprio. Hac formula primum usi sunt Romani Pontifices in Statutis, quorum longe minor auctoritas et usus quam bullarum; exinde sensim in bullis inserta quoque est, ut eas, inconsulto Cardinalium concilio, nulloque petente, promulgare se significent. Haec invidiosa Gallis semper fuit, quam uti libertatibus Gallicanis contrariam et adversam constanter rejecere. Bulla Eugenii IV. PP. ann. 1437. apud V. Ill. Fontaninum in Antiquit. Hortae pag. 466: Motu proprio, non ad alicujus super hoc nobis oblatae petitionis instantiam, sed de nostra mera liberalitate, etc.

Propre Move, eodem sensu, in Lit. ann. 1364. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 522.