Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MUCRO

MUCRO, Anastasius in Gregorio IV. pag. 161: Obtulit..... vestem de fundato unam habentem Mucrones per circuitum. Infra: Cortinam Alexandrinam unam, vel alia habentia Mucrones de fundato 4. f. Fimbria quae in acumen seu Mucronem desinit, non secus ac folia cultrato Mucrone, de quibus Plinius lib. 13. cap. 7. Mucronatum rostrum, apud eumdem. lib. 32. cap. 6.