Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MULIER

MULIER, Uxor, Hispanis Muger, Italis Moglie; Provincialibus Mouillé, Beneharnensibus Moché, Molhé, in Foro Navarrae Rubr. 25. art. 18. nostris olim Moillier. Mullerar, uxorem dare filio, in Chronico Petri IV. Reg. Arag. lib. 6. post cap. 12. Acta S. Prudentii Garrayensis Episcopi, apud Bivarium: Sacerdotes dormiebant cum mulieribus eorum. Concilium Duziacense I. part. 5: Mulier Comitis Regis, nomine Nortmanni. Hac passim notione vocem usurpatam reperire est, apud S. Cyprianum de Discipl. et habitu virg. Ulpianum in leg. Titius, § 1. de Legat. 3. in Collat. Legis Mosaicae cap. 4. in Lege Bajwar. tit. 14. cap. 9. Alamann. tit. 58. § 1. in Capitulari Suession. ann. 744. cap. 9. in Compendiensi ann. 757. cap. 3. 5. in Concilio Wormatiensi cap. 63. in Synodo Romana ann. 863. cap. 2. apud Nicolaum I. PP. Epist. 22. Anastasium in Hist. Eccl. pag. 62. 120. etc. Adde Diploma Henrici Imper. ann. 1081. apud Ughell. tom. 3. Ital. sacr. pag. 419. Monastic. Anglic. tom. 2. pag. 92. Hist. Pergamensem tom. 3. pag. 191. Ruffium in Comitib. Provinciae pag. 59. etc. Brunetus in Thesauro 2. part. cap. 206: Li fils sont li bien qui lient mari et Moillier ensemble en un amor, por ce que li fils sont si commun bien d'aux. Chronic. Flandriae cap. 50: Et vous supplie que vous li veuillez ottroier votre fille Madame Ysabel, à estre sa Mouillier. : Puis l'épousa à Moller et à per. : Puis vos prendrai à per et à Moiller. Willelm. Guiart ann. 1210: Avoit esté el tens passé Au Comte Phelippe Moillier, Qui cuida le Roy despouiller., MS.: Entre ses bras tint sa Moillier Dame Ermengart la sire espeuse. Chronicon MS. Bertrandi du Guesclin: Et se Dieu me prenoit sans hoir de ma Mouillier. Philippus Mouskes pag. 216: S'avez oi d'un Duc Joisbier, C'on ne tenoit mie à bobiert, C'on cuida mors outre la mer Dont ses gens eurent duel amer, Et sa Moullers a cuer mari Redevoit prendre à cuer mari A époux un fillon gaynart Ki mult estoit de male part. Robertus Borronus in Merlino MS.: Et amaint chascuns avec soi sa Moillier. Hist. Bellorum ultramarin. MS.: Et tant fisent vers lui, kil donna sa seror à Guion à Mouillier.

Molher, in Lit. remiss. ann. 1418. ex Reg. 170. Chartoph. reg. ch. 232: Sa femme ou Molher, etc. Mollier et Moulier, in Compend. Hist. Franc. tom. 10. Collect. Histor. Franc. pag. 279.

Mulier Levis, Vana, pro Meretrix. Lit. remiss. ann. 1404. in Reg. 158. Chartoph. reg. ch. 307: In qua domo erat quaedam Mulier levis, sive meretrix communiter reputata. Stat. villae Baln. ann. 1344: Item quod nulla Mulier vana sit ausa portare aliquam gerlendam, neque velum in capite, nec in raubis suis hermines, nec capucium apertum cum botonibus, nisi totum clausum.

Mulieres Bonae ex adverso appellantur Mulierculae delirantes, quae ad nocturnos illos conventus, quos Sabbats vocant, se deferri somniant, in Mirac. S. Germ. Autiss. tom. 7. Jul. pag. 287. col. 2: Hospitatus (S. Germanus) in quodam loco, cum post coenam iterum mensa pararetur, admiratus interrogat, cui denuo praepararent. Cui cum dicerent, quod bonis illis Mulieribus, quae de nocte incedunt, praepararetur, etc. Vide supra Diana.

Mulier, Mulieratus. In Jure Angliae, si quis concubinam post susceptum ex ea bastardum in uxorem duxerit, et ex ea filium vel filios susceperit, is filius, sive sit unus, sive plures, dicitur mulier. Littleton. sect. 399: Si home est seisie de certaine terre en fée, et ad issue deus fits, et l'eigné fits est bastard, et le puisné frere est Mulier, etc. In Jure autem Scotico dicitur filius Mulieratus, et patri suo de jure succedit, ut haeres. Regiam Majestatem lib. 2. cap. 19. § 3. 6: Si autem plures filios habuerit Mulieratos, id est, ex sua sponsa legitime procreatos, etc. Legitima scilicet uxore, quam ante nuptias in concubinatu cognovit. Hos in Mulieratu procreatos, Gall. Engendré en Mulerie, Dicebant veteres Galli. Thomas Blount in Nomolex. Anglic.: Lequel Reynald engendra Simon de Asseles en Mulerie, lequel Simon engendra Alive, Agnès et Margerie en Mulerie. Bastardi vero de jure Regnorum Scotiae et Angliae per subsequentes nuptias non legitimantur, ut est in lib. 2. cap. 51. § 3. Vide Rastallum v., Bastarde, et Mulier, et infra in Pallium 1.

Mulier, pro Virgine adulta, in Testamento Ludovici VIII. Reg. Franc. apud Duchesn. tom. 5. Hist. Franc. pag. 325: Item legamus et donamus orphanis et viduis et pauperibus Mulieribus maritandis tria millia librarum.

Mulier, Vorax, in Glossis antiquis MSS.