Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MUNDA

MUNDA, f. Idem quod Defensa, Locus forestae in quo nec venari nec usagium capere licet, a Saxon. Mund, Defensio. Charta Pontii Comitis Tolosani Primarchionis et Ducis Aquitanorum, et Garsis uxoris, apud Catellum: Damus similiter totum allodium et totum potestativum de Ecclesia et omni Parochia,.... et fontes, montes et colles, et Mundas cum nemoribus, cum silvis et forestis, et cum omnibus fivalibus et mercariis, etc.