Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MUNDA

MUNDA,² Os: unde Teneremunda, urbs in Flandria, quod exstructa sit ad ostium Tenerae fluvii, vox orta a Gothis apud quos munt os et buccam sonat, ut testatur Smaragdus in Comment. ad Partes Donati; cui Wigmunt est Valens bucca: Ricmunt, Potens bucca: Ratmunt, Consilium oris, etc. Vide Lindanum in Teneremunda, et Schilt. in Gloss. ad vocem Munt.