Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MUNDUS

MUNDUS, vulgo Saeculum, le Siecle. Epitaphium Afrodites Christianae laudatum a Grutero pag. 1177. et a J. Sponio in Itin. pag. 14: Restitit haec Mundo, semper coelestia quaerens, etc.

Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. 31: Habet Mundus veredarios, commentarienses, ..... habet Ecclesia acolytos, lectores, etc. Ita apud Palladium in Hist. Lausiaca cap. 54. ϰόσμος usurpatur pro eo quod saeculum Latini Patres vocant: Ἠρώτα ἧμας τὰ ἐν τῷ ϰόσμῳ πραττόμενα. Hinc Κοσμιϰός, apud eumdem Palladium cap. 61. 68. et alios, qui Latinis

Mundialis, Saecularis. Glossae Isid.: Mundialis, homo mundi statu. Leg. in mundi statu. Charta ann. 1069. in Archivis S. Victoris Massil.: Frater autem Aicardi juvenis, Mundialis ac saecularis animi, etc. Constantius in Vita S. Germani Autissiodor. ubi de S. Genovefa: Caeterum universa alia Mundialis pulchritudinis ornamenta, auri gemmarumve compacta fulgoribus, numquam tuis vel collo vel digitis inseri patiaris ? Adde Monast. Angl. tom. 1. pag. 52. Prudentius Peristeph.: Ductor aulae Mundialis ire ad aram jusserat.

Mundanalis, Eadem notione. S. Ildephonsus in Addit. ad S. Isidor. de Viris illustr. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 80: Sicque post lucis Mundanalis occasum, in basilica S. Leocadiae tenet habitationem sepulcri. Charta ann. 1424. apud Stephanot. tom. 2. Antiquit. Occitan. Bened. MSS. pag. 497: Porro nos Geraldus memoratus episcopus considerans quod corpora humana sine aliqua Mundanali sustentatione in terris non possunt vivere, etc.

Mundanus, Laicus. Charta Roberti Comit. Arvern. ann. 1386. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 122: Per quemcumque judicem ecclesiasticum seu Mundanum. Alia ann. 1329. in Tabular. Eduensi: In omni loco dominationis et alio quovis et coram quibuscumque judicibus ecclesiasticis et Mundanis. Litterae ann. 1313. apud Rymer. tom. 3. pag. 461: In quacumque curia ecclesiastica vel Mundana. Ita tom. 10. pag. 122. et Ordinat. Reg. Fr. tom. 2. pag. 159.

Mundiales, pro Homines. Glaber Rodulphus apud Duchesn. tom. 4. Hist. Franc. pag. 36: Plasmator parce moestis Mundialibus, Succurrat fletus intimis doloribus: Pascat moerentes singultuum gemitus, Humanum decus dum rapit interitus.

Mundiales Historici, apud Sulpitium Severum lib. 2. Hist. Utuntur praeterea S. Hieronym. Epist. 17. Rusticus Episcop. Burdegal. in Epist. ad Eucherium, Victor Utic. lib. 3. Salvianus lib. 1. de Gub. Dei, Joan. Diac. in Vita S. Gregor. PP. Odo Cluniac. in Vita Geraldi lib. 2. cap. 1. Theoder. Mon. in Hist. Invent. S. Celsi Episc. Trevir. cap. 1. num. 10. Wolfardus Presb. lib. 2. de Vita S. Walburgis cap. 3. n. 17. Eadmerus lib. 2. Vitae S. Anselmi Cantuar. cap. 38. Concil. Hispal. II. can. 1. 3. Gildas de Excidio Britan. Philippus Eystetensis in Vita S. Willibaldi cap. 7. Vita S. Aviti Episcopi Viennensis n. 4. Vita S. Pauli Episcopi Virdun. cap. 1. etc. Ἄρχοντες ϰοσμιϰοί, in Constit. Apostol. cap. 23. Saeculares potestates, Dionysio Exiguo, etc. Apud Tolosanos, Moundi vocantur, praecipui e civitate adolescentes delicate vestiti et viventes, quasi mundiales.

Mundanitas, Vanitas, mundi amor. Vita B. Coletae tom. 1. Martii pag. 577: Cujus quidem Principis.... Mundanitas conversa fuit in religiositatem.

Mundialitas. Arnoldus Lubec. lib. 3. cap. 9. de Monachis: Refrixit caritas, subintravit Mundialitas.

Mundialiter, apud Tertull. lib. de Resurrect. carnis cap. 46. et apud Fulbert. de Ortu S. Mariae.

Mundalia, apud Ruricium lib. 2. Epist. 42.