Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MUNDUS

MUNDUS,² Muliebris supellectilis. Lex Alaman. inter Addit. cap. 30: Si maritus uxorem suam dimittit, quadraginta solidos ipse componat, et de Mundo suo non habeat potestatem, et omnia ei reddat quod ei per legem obtingit. Vide Mundium. Eleganter Tertull. Mundum muliebrem sic describit lib. 1. de Cultu fem. cap. 4: Habitus feminae duplicem speciem circunfert, cultum et ornatum. Cultum dicimus, quem Mundum muliebrem vocant: ornatum, quem immundum muliebrem convenit dici. Ille in auro, et argento et gemmis, et vestibus deputatur: iste in cura capilli, et cutis et earum partium corporis quae oculos trahunt.

Mundum neutr. gen. Eadem notione, apud Nonium ex Lucilio: Legavit quidam uxori Mundum omne, penumque.