Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MUNIMEN

MUNIMEN, Defensio. Concil. Ovetense inter Hispan. tom. 3. pag. 159: Qui ipsum locum muro firmissimo, montium videlicet Munimine vallavit.

Munimen Sigilli, Sigilli impressio, appositio: Et ut hoc firmum et stabile permaneat praesentem cartam sigillorum nostrorum Munimine confirmavimus. Frequens haec formula in veteribus Chartis, qua authenticae probantur.

Munimen Villae. Historia Archiep. Bremensium ann. 1142: Concessit etiam omnes colonos Ecclesiae ab omni censu, expeditione, villae vel urbis Munimine et petitione precaria immunes et liberos. Vide, Fossatum, Muragium.