Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MUNIMINA

MUNIMINA, Monimina, Munitiones, Privilegia, Praecepta, Diplomata Principum pro Ecclesiis et in earum favorem, quod iis eae muniantur adversus invasores bonorum Ecclesiasticorum. Charta Ludov. Ultramarini Reg. ann. 948. ex Tabulario Humolariensi: Isdem vero Comes nostrae ditionis eandem (Abbatiam) obtulit, ea scilicet ratione, ut praecepto nostrae auctoritatis ita hanc muniri juberemus, quo absque ulla omnino diminutione, et sine alicujus subjectione Abbati regulari concessa inviolabilis in perpetuum permaneret. Charta Karlomanni Regis ex Tabulario S. Crucis Pictav.: Munimina Chartarum. Petr. Diac. lib. 4. Chr. Casin. cap. 70: Simul etiam et Munimina nostra secum deferens. Cap. 89: Revolvite Casinensis Coenobii Munimina, ejusque libros perscrutate. Vide eumd. cap. 111. Notitia Judicati sub Conrado I. Imp. apud Ughellum tom. 7. pag. 1417: Ostenderunt ibi in judicio Monimen unum, id est, doctum (leg. documentum) de praedicta Ecclesia, etc. Placitum ann. 829. apud Murator. tom. 2. col. 375: Dixerunt quia et Monimina et testes exinde habemus, et praesentialiter ostendimus, et ipsa Monimina prae manibus ostenderunt, et cum ipsa Monimina relegi fecissemus, continebatur in eis qualiter, etc. Occurrit non semel in Legibus Luitprandi Regis Longob. tit. 35. § 1. 2. 54. (6, 1.) in Capitulari Adelchisi Principis Beneventani cap. 4. 7. et in Capitulari Radelchisi Princ. cap. 18. 21. apud Falconem Benevent. in Chr. pag. 221. in Chronico Benevent. S. Sophiae pag. 602. 605. etc. in Chronico Farfensi pag. 653. 656. etc. apud Ughellum tom. 1. pag. 1100. etc.

Munitio, apud Gregor. M. lib. 12. Epist. 2. lib. 3. Epist. 43. lib. 9. Epist. 24. Charta Pandolphi Ducis Benevent. in Chron. S. Sophiae: Ut concederemus in eodem Monasterio cuncta... de quibus petiit a nostra Excellentia Munitionem fieri, etc. Hinc emendandae, ni fallor, Glossae Isidori: Mullitiones, ardianum, serretum, sive constitutionis. Sic enim legendum puto: Munitiones, archivum, secretum, constitutiones. Vide Munitio 3.

Munimentum. Vocabular. utriusque juris: Munimenta dicuntur probationes et instrumenta quae causam muniunt. Charta ann. 1381. apud Rymer. tom. 7. pag. 338: Cartae, scripta, Munimenta, rotuli, evidentiae, etc. Matth. Paris: Episcopus itaque cum Munimentorum inspectionem habere non potuit, etc.

Nostris Muniment, eadem acceptione. Charta Guidon. comit. Fland. ann. 1272. ex Chartul. S. Autb. Camerac. fol. 70: Nous renonchons fermement à toutes lettres, à toutes chartres et à tous Munimens que nous avons ou poons avoir des quarante chiunc livres de rente devant dites. Lit. ann. 1379. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 451: Privileges, chartres, usages et Munimens, etc. Hinc emendandae aliae Lit. ann. 1363. tom. 3. earumd. Ordinat. pag. 640. ubi perperam editum Mouviment, pro Mouniment. Lit. remiss. ann. 1451. in Reg. 181. Chartoph. reg. ch. 67: Les supplians se rendirent en l'ostel du juge de la court de Coingnac, lui requerant instamment qu'il lui pleust leur bailler et rendre les procès, actes et Munimens de ladite cause.

Munimentatum Scriptum, Subscriptione munitum. Acta S. Nennocae tom. 1. Junii pag. 411: Suae donationis scripta Munimentata bullataque, etc.