Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MUNITIO

MUNITIO, Omnis generis annona, cibaria, Gall. Vivres, Munitions de bouche. Computus ann. 1202. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. clx: Pro famulo qui custodivit arietes et vaccas Munitionis, etc. Infra pag. ccvii: Pro iii. festariis et plena mina pisarum et fabarum ad Munitionem Feritatis, xxii. s. Computus ann. 1334. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 284: Expensae factae in Terra Turris pro hospitio, imprimis liberavit pro 23. vaccis pro Munitione hospiti, etc. xxiv. flor. et dim. Item, in Munitione facta apud Lugdunum per fratrem Simonem, de speciebus, cera, elaptuariis, et pannis lineis, etc. Acta S. Richardi Episc. tom. 2. Junii pag. 248: Quatenus cives Munitiones in castra mitterent. Vide Municio et Municium.