Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MUNITIO

MUNITIO,⁴ Reditus, fructus, quidquid ecclesiae muniendae et constituendae assignatum est. Bulla Eugen. III. PP. ann. 1146. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 280: In Lutevensi episcopatu fiscum S. Genesii Litenis et ecclesiam S. Johannis cum villa, atque Munitione sua, caeterisque pertinentiis suis. Vide Mundiburgis.

Munitionis Observatores dicuntur vassalli, qui ex feodis suis tenentur ad tuenda castra dominorum suorum, iidem qui Stagerii. Vide in Stagium. Epist. ad Blancham comitis. Campan. ann. 1213. apud Villehard. pag. 254: Intimamus vobis praeterea quod scripta feodorum vestrorum sunt in ecclesia S. Stephani Trecarum, et in scriptis continentur duo millia et ducenti milites, quorum mille et octoginti sunt tam ligii, quam Munitionis observatores.