Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MURUS

MURUS, Carcer. Concilium Tolosanum ann. 1229. cap. 11. de haereticis: Ad agendam poenitentiam per Episcopum loci in Muro cum tali includantur cautela, quod facultatem non habeant alios corrumpendi. Consilium Archiep. Narbon. in Concilio Biterrensi cap. 35: Bona quoque haereticorum et credentium, vel pro haereticis, vel ad Murum, faciatis similiter confiscari.

Immurare, Carcere includere. Concilium Narbonense ann. 1235. cap. 9: Quia tamen intelleximus vos de his tantum in pluribus partibus multitudinem (haereticorum Albigensium) invenisse, ut nedum expensae, sed vix etiam lapides aut caementa sufficere possint ad carceres construendos, consulimus ut eorum Immurationes, ubi expedire videbitur, differatis. Nos dicimus, Mettre en quatre murailles. Mandatum Philippi Pulcri Regis Franc. ann. 1302. ad Senescallos Tolos. et Carcasson. in 12. Reg. ejusd. Regis Chartoph. regii num. 16: Mandamus vobis quatenus carceres nostros, Muros ad custodiam detentorum pro crimine haeresis vulgariter appellatos, in solo nostro constitutos, etc. Adde Consilium Archiepiscopi Narbonensis in Concilio Biterrensi ann. 1246. cap. 22. 23. 25. 26. et Gariellum in Episcopis Magalonensibus pag. 276. Utitur etiam Thomas Walsinghamus pag. 464. Le Roman de la Rose MS.: Et jure qu'il ne puet durer, Qu'el nel face vif Emmurer.

Murus Antepectoralis, Murus brevior. Vide Anpits.

Murus Falsus, Quo porta, dehinc aperienda, occluditur. Charta Rogeri episc. Camerac. ann. 1180. ex Tabul. ejusd. eccl.: Tempore guerrae (porta) clausa erit; et adhuc, si invaluerit timor, falso Muro interim munietur; sed pace reddita, absque calumnia reaperietur.

Murus Plenus, Lapidibus et saxis exstructus. Charta Eust. dom. de Conflans ann. 1242. in Chartul. Campan. ex Cam. Comput. Paris. fol. 380. v°. col. 2: Ego teneo domum meam de Maruel de domino Theobaldo Dei gratia rege Navarrae, Campaniae et Briae comite palatino legialiter; et ipse mihi concessit, quod ego possim ipsam perfirmare de plenis Muris, sine turribus. Murus, nude, eodem sensu, in Charta ann. 1343. ex Reg. 75. Chartoph. reg. ch. 227: Quae quidem hospitia erant tunc in parte constructa de Muro.

Muris Ecclesiasticis Excludi, Excommunicari, apud Facundum Hermianensem lib. 6. cap. ult. et alibi.