Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MUSTO

MUSTO, pro Multo vel Muto, Moneta aurea regum Franciae. Charta Bern. vicecom. Ventador. ann. 1330. in Reg. 66. Chartoph. reg. ch. 440: Cum tribus obolis pro chenaria et tresdecim denariis pro Mustone, etc. Nisi de tributo ex vervecibus intelligas. Vide supra Moutonnagium. Alia ann. 1358. ex Bibl. reg.: Item illa quae custos ecclesiae praedictae S. Quintini debet quolibet anno pro pascagio regio, videlicet unum modium vini,..... et quatuor Mustones. Vide in Multo.