Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MYSTERIUM

MYSTERIUM, Officium, sacra Liturgia. Pelagius Episcop. Ovetensis in Ferdinando Rege Hispan.: Tunc Alfonsus Rex velociter Romam nuntios misit ad Papam Aldebrandum cognomento septimus Gregorius. Ideo hoc fecit, quia Romanum Mysterium habere voluit in omni Regno. Infra: Confirmavit itaque Romanum Mysterium in omne regnum Regis Adefonsi aera 1123. (Chr. 1088.)

Mysterium Christi, Missae sacrificium. Acta S. Gratil. tom. 2. Aug. pag. 728. col. 2: Indutus est (Gratilianus) vestimentis albis, et celebraverunt Mysteria Christi.

Mysterium Defunctorum, Officium solemne pro defunctis. Charta ann. 1220. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 545: Pro quibus omnibus Mysterium defunctorum sequenti die, vel alia, juxta quod visum fuerit conventui, facient celebrari.