Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NASUS

NASUS, Charta Silonis Regis Ovetensis in Hispania ann. Ch. 777. apud Sandovallium: Calicem argenteum, et patenam, cum aquamanili, et cum suo Naso, etc. Ubi ita reddit Sandovallius: con aguamanil, y con su pico. Puto legendum vaso, seu vase, hoc est, pelvi. Vide, Vassus.

D. Châtelain in suis Notis ad Martyrologium Romanum pag. 439. retinet Naso, qua voce calamum intelligit, quo fideles ad hauriendum sacrosanctum Christi Domini sanguinem olim utebantur. Hanc interpretationem confirmat verbis mox sequentibus: Serviet ad dandum sanguinem Domini populo. Dein addit calamum hunc sacrum non ita absurde dici nasum. 1°. Quod nasi formam utcumque referat; 2°. Quod eo Christi sanguinem sugerent, ut naso ducimus aerem. Nec praetermisit quod in veteribus vasorum sacrorum enumerationibus, ut hic Nasus, sic calamus aut Pugillar calici et patenae subjungi consuevit. Vide Pugillares et Canna argentea in Canna 4.

Nasi Abscissio. Vide Denasatus.