Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NASUS

NASUS,² Nasum suum digitis per summitatem tenendo, injuriam expiabant in jure Normannico. Consuet. Norman. part. 2. cap. 20. ex Cod. reg. 4651: Quod si tali convicio querela fuerit procreata, et querelatus super hoc confessus fuerit vel convictus, per justitiarium debet graviter per pecuniam puniri, et passo per injuriam, per obprobrium corporale debet taliter emendare, quod Nasum suum digitis per summitatem tenebit, et sic dicet: Ex eo quod vocavi te latronem, homicidam,.... mentitus fui, quia hoc crimen in te non est, et ore meo quo illud protuli, me mendacem exhibui; et hoc sollempniter debet fieri in assisiis, vel in ecclesia die sollempni.