Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NATIO

NATIO, Nativitas, generis et familiae conditio. Lex Longob. lib. 1. tit. 9. § 16: Pro homine libero secundum Nationem suam. Adde Edictum Rotharis Regis Long. tit. 77. § 3. Roth. 377. 98. Hinc emendandae vet. Glossae: Navitio, γενεά. Legendum enim Natio. Gesta Trevir. Archiep. apud Marten. Ampliss. Collect. col. 383: Nam proprium occultae Nationis fratrem, qui propriam uxorem occulte interfecerat spe solemnioris obtinendae, licet ab Archiepiscopo pro fratre esset reputatus, supplicio rotali interimere permisit.