Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NATIO

NATIO,² Agnatio, cognatio, familia. Chartularium Matiscon. fol. 25: Dat mansum cum mancipiis illic commanentibus, cum Natione eorum.

Charta ann. 1029. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. aevi col. 343: Ordinamus, ut semper qui major fuerit ex Natione, habeat ipsam ordinationem. Nation, eadem acceptione, in Pacto inter Rob. comit. Droc. advocat. monast. S. Valer. et monachos ejusd. monast. ann. 1321. in Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 290: Item du debat meu pour les frans de la Nation de S. Walery, sur che que les gens dudit conte disoient que il devoient estre appelé, quant aucuns veut prouver que il est de ladite Nation. Id est, de iis qui de familia monachorum habebantur.