Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NATIVITAS

NATIVITAS,⁷ AEtas, tempus a nativitate, ab ortu. Inscriptio vetus apud Gruterum 712. 11: Variae Jucundae defunctae anno Nativitatis xviii. Nativitas pro ortu seu natali die, quae desideratur apud melioris notae Scriptores, passim ab aliis usurpatur, ab Ulpiano, leg. 1. dig. ad munic. (50, 1.) Minutio Felice pag. 143. Tertulliano de Anima cap. 39. Claudio Mamerto in Hymno Pange lingua gloriosi Lauream certaminis, et aliis recentioribus passim. Jacobus 3. 6: Lingua... maculat totum corpus et inflammat rotam Nativitatis nostrae. φλογίζουσα τὸν τροχὸν τῆς γενέσεως, in Graeco, hoc est totum vitae nostrae cursum sive circulum accendit, seu corrumpit actiones universas.

Secundum Suam Nativitatem Componere, in Capitulari 3. ann. 913. cap. 6. 7. Vide Weregeldum.

Nostris Nascion alias, pro Naissance. Lit. remiss. ann. 1415. in Reg. 168. Chartoph. reg. ch. 294: Dès le temps de sa Nascion le suppliant a esté entachié d'une maladie contagieuse, que l'en appelle le grant mal. Sed et pro Ipso in utero materno conceptu usurpatur a Bellomanerio Ms. cap. 18: Tiex batardies, si sont aucunefois si couvertes, que on n'en puet pas bien savoir le vérité, et aucunefois que la vérité est seuee par l'apparanche dou tans de la Nascion, etc.