Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NATURA

NATURA,² Vetus Interpr. Iatrosoph. Alexandri lib. 1. Pass.: Educi enim oportet materiam extrinsecus, quod ipsa Natura facere festinat. Ubi Glossae MSS.: Natura, id est, virtus expulsiva. Ordericus Vitalis lib. 5. pag. 592: Agnovit tamen se Naturas corporis sui, quibus physici perniciem hominibus vel incolumitatem praedicunt, amisisse. Vide Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 70.