Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NATURA

NATURA,⁶ Pars. Vita S. Hildeg. tom. 5. Sept. pag. 688. col. 2: In vera, inquit, visione vidi figuram hominis, qui quamvis in duabus Naturis sit, animae et corporis, unum tamen aedificium est. Quae notione saepius occurrit in eadem vita, ut observant docti Editores.

Naturas Audire, Physicae studere; unde Naturalis, Physicus. Acta Mss. Inquisit. Carcass. ann. 1308. fol. 59. r°: Item dixit... se intellexisse, ut dixit qui audiebat Naturas Tholosae, et dixit ipsi qui loquitur,... quod ipse et quasi omnes Naturales Tholosae et Parisius tenebant quod impossibile erat, et etiam contra naturam, quod de pane fieret Corpus Christi.

Naturae Concedere, Mori. Bonincont. Hist. Sic. part. 1. apud Lamium in Delic. erudit. pag. 116: Interea Mathildes senio confecta Naturae concessit, et Lucae sepulta est. Vox Latinis quoque nota.

Naturam Facere. Vide supra in Facere 16.