Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NATURALIS

NATURALIS, Filius nothus. Adrevaldus Floriac. lib. 1. de Mirac. S. Benedicti cap. 6: Remigium Rotomagensem Episcopum Naturalem suum ac Carlomanni fratrem cum Imperio dirigit. Fuit autem Remigius filius nothus Caroli Martelli. Filius Naturalis, Gallis Fils naturel, in Regiminibus Paduae apud Murator. tom. 8. col. 451. et in Chronico Veron. ibid. col. 653. In Appendice ad Marculfum form. 52. Filii Naturales dicuntur ex conjugio procreati, si vir uxori suae libellum dotis, ut lege jubebatur, dare neglexerat: Ideoque ego ille, dum non est incognitum, quod femina aliqua nomen illa bene ingenua ad conjugium mihi sociavi uxore, sed qualis causas vel tempora me oppresserunt, ut chartolam libelli dotis ad eam, sicut lex declarat, minime excessit facere, unde ipsi filii mei secundum legem, Naturales appellantur. Adde formulam 54. et notas Bignonii ibidem.

Legitimum quoque et ex legali conjugio procreatum significat, in Charta ann. 1354. ex Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 822: Et quintus casus est (praestandi auxilium) in casu quo maritabit aliquam de filiabus suis Naturalibus et legitimis.