Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NATURALIS

NATURALIS,² Proprius, domesticus, subditus. Baldricus Dolensis Episc. in Vita B. Roberti de Arbressello pag. 9: De quo loquimur, Robertus, domine (sermo fit ad Episcopum Redonensem) tuus Naturalis est: Nam et Redonensis est, tuisque institutionibus satis accommodus, etc. Charta Ludovici Regis Franc. ann. 1171: Notum facimus quod fidelis ac Naturalis noster vir venerabilis Manasses Aurelianensis Episcopus, etc.