Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NATURALIS

NATURALIS,³ Incola, Civis. Charta Henrici Comitis Portugalliae apud Brandaon. tom. 3. pag. 282: Judex et Alcaida sunt nobis ex Naturalibus Colimbriae. Naturalis de regno Aragoniae, in Concilio Turiasonensi inter Hispanica tom. 3. pag. 494. Naturales monachi, Coenobii incolae seu possessores legitimi, in Chartula ann. 1063. ubi narratur quomodo Cluniacenses occupaverunt locum S. Martialis Lemovicensis, apud Baluzium tom. 6. Miscell. pag. 519. Cum hominibus et feminabus inde Naturalibus, in Donatione ann. 1110. apud Acherium tom. 10. Spicil. pag. 165.

Charta Ludovic. VII. ann. 1162. in Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 313: Porro Naturales carnifices non audierunt (leg. nos adierunt) et suae miseriae pondus exposuerunt nobis, etc. Vide supra Natio 4.

Naturalis Dominus, Legitimus, qui jure dominium obtinet. Charta Henrici Ducis Glogoviae, qua Regi Bohemiae tanquam Domino suo naturali obedientiam et auxilium pollicetur ann. 1351. apud Ludewig. tom. 5. pag. 542: Promittimus etiam pro nobis, heredibus ac successoribus nostris, Regibus Boemiae et ejusdem regni coronae, fideliter assistere et parere et obedire, sicut vassalli Principes Naturalibus et ordinariis dominis suis noscuntur ex debito obligari. Vide Haltaus. Glossar. Germ. voce Naturlich, col. 1408.

Naturales Petrae, Lapides naturales, qui et nativi, ex ipso solo, ex ipso metallo, apud Agrimensores.