Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NEGOTIUM

NEGOTIUM, Negotiatio, Mercatura, ϰαπηλεία, nos vulgo Negoce, Trafic, Commerce. Gloss. Lat. Graec.: Negotiatio, πραγματεία. Gloss. Gr. Lat.: Πραγματεῖα, Negotiatio, nundinatio. Πραγματευτὴς, Negotiator, mercator. Glossae MSS. ad Canones Concilior.: Mercimonia, Negotia. Mela de AEgyptiis: Forum ac negotia feminae, viri panes ac domos curant. Gregorius M. lib. 6. Epist. 36: Lucris tamen Negotii vestri congaudeo. Canones Afric. cap. 16: Placuit ut Episcopi, Presbyteri, Diaconi non sint conductores, aut procuratores, neque ullo turpi Negotio et inhonesto victum quaerant. Charta Ottonis Imp. ann. 964. pro Ecclesia Patavina, apud Ughellum: Castella cum turribus et propugnaculis erigere; Negotia constituere, molendina componere, etc. Ita etiam usurpari in leg. 1. De exercit. act. annotarunt alii. Adde Alypium Antiochen. seu auctorem Descript. orbis cap. 16. cap. 17. § 7. 19. 21. 36. 38. 40. 47. 50. etc. Capit. Caroli M. lib. 1. cap. 131. lib. 5. cap. 210.

Negotium. Merx ipsa. Formulae vett. Bignonianae form. 45: Venditor vel commercius quodlibet Negotium habeat vendendi. Synodus Vernensis ann. 755. cap. 26: De teloneis vero sic ordinamus, ut nullus de victualio et carris, quae absque Negotio sunt, teloneum prehendat. Ita in Capitulari Metensi cap. 6. in Concilio seu Capitulari Francofordiensi ann. 794. cap. 5. alias 3. etc.

Negotiare, Mercaturam exercere, Negocier. Apuleius lib. 5: Magnis pecuniis Negotiantem. Capitulare ann. 803. cap. 2: De negotio super omnia praecipiendum, ut nullus audeat in nocte Negotiare in vasa aurea et argentea, mancipia, gemmas,... sed in die coram omnibus et coram testibus unusquisque suum negotium exerceat. Adde Capitul. 2. ann. 805. cap. 7. et lib. 3. Capitul. cap. 6.

Negociator. Diploma Neapolitanorum pro Amalphitanis ann. 1190: Ita ut vos Negociatores, Campsores seu Apothecarii, etc. Brencmannus Dissert. 1. de Republica Amalph. pag. 17. Negociatores mercatores interpretatur qui particulatim merces suas distrahunt, Apothecarios vero eos, qui acervatim seu per aversionem vendunt. De Campsoribus dictum in Cambiare.

Institor, nostris Négociateur, eadem acceptione. Lit. remiss. ann. 1391. in Reg. 141. Chartoph. reg. ch. 183: Guillaume Corault varlet et Négociateur de Marguerite de Montagu,... gouvernant les négoces et besongnes d'icelle Marguerite. Vide Negotitae.

Negociatus, Negotiator, qui negotium seu mercaturam exercet. Ratherii Veron. Synodica ad Presbyteros, tom. 2. Spicil. Acher. pag. 261: Sacra vasa et vestimenta sacerdotalia nolite in pignore dare Negociato aut tabernario.