Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NEGOTIUM

NEGOTIUM,² Res. Arnobius lib. 6: Sicut illi referunt, qui Negotia Thespiaca scriptitarunt.

Negotium Fiscale, Jus fisci. Privilegium ann. 704. tom. 1. Monastici Anglic. pag. 12. col. 2: Ego Ina Rex..... hanc libertatem Monachis, qui in Ecclesia B. Dei genitricis Mariae et B. Patricii.... hanc privilegii dignitatem super altare pono, ut sine impedimento secularium rerum, et absque tributo fiscalium Negotiorum, liberis mentibus, soli Deo serviant.

Negotium Saeculare. Epistola Monachorum Montis-majoris ad Gregorium PP. apud Mabillon. lib. 51. Annal. Benedict. num. 55. ad ann. 997: Prorupit quidam Monachus ex Monasterio S. AEgidii, et a Negotio saeculari, vel a Principibus saeculi ultro se ingerens, ausus est se facere Abbatem. Idem sonant a Negotio saeculari et a Principibus saeculi; a Negotio igitur saeculari hic idem est quod Principum saecularium ac Magnatum auctoritate vel patrocinio.

Nostri Négoce, eodem sensu, dixerunt. Feuda Norman. in Reg. S. Justi ex Cam. Comput. Paris. fol. 154. r°. col. 1: Robertus de Castello tenet terram suam de rege per sergenteriam, et debet ire cum serviente regis ad capiendum latrones, vel ad capiendum Negotia (sic lego) defortiata. Willelmus de Pulcro campo tenet terram suam usque ad xxv. acras tali servicio, quod debet adjuvare ad tenendum placita Rothomagi ter in anno, et ad capiendum latrones et Negotia defortiata per submonitionem famuli regis. Lit. ann. 1372. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 516: L'arcevesque de Tours estant en la court de Romme pour les Négoces de son eglise, etc.