Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NEGOTIUM

NEGOTIUM,³ Ipsa actio venerea. Sic enim plerique interpretantur illud S. Pauli 1. Thessalon. cap. 4: Ne quis supergrediatur, neque circumveniat in Negotio fratrem suum. Graecum habet ἔργον. Hincmarus Remensis Epist. 7. cap. 11: Non de hoc verecunde quaeramus, quod et Apostolus non nudo, sed velato nomine loquens apud legitime conjugatos studuit appellare dicens, Ne quis circumveniat in Negotio fratrem suum.