Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NIGER

NIGER, Nigrita, Gall. Negre, Hisp. Negro. Synodus Limae ann. 1582: Intelleximus quod....... aliqui Clerici habeant Nigros ad lucrandum pecunias... Praecipimus... quod posthac eorum nemo habeat Nigrum vel Nigras ad ejusmodi lucrum, sub poena perdendi quidquid ejusmodi Negrita lucrabitur. Nigros etiam appellat Nigritas, seu mancipia ex Nigritia Africae regione aliisve terris abducta, Tiburtius Navarrus in Vita S. Francisci Solani, tom. 5. Julii pag. 884.

Niger Exercitus, apud Hungaros: de quo haec habet Bonfinius Rer. Hungar. lib. 9: Exercitus hic idcirco Niger appellatus, quia Matthiae jussu sub dio semper hibernare et aestivare solebant, aestu et algore juxta obdurati, et assiduis militiae laboribus obfirmati, ut nihil esset ita arduum et difficile quod expugnare non auderent.