Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ANFRACTUS

ANFRACTUS,² Expensum. Gall. Frais, dépense. Comput. ann. 1488. inter Probat. tom. 4. hist. Nem. pag. 47. col. 1: Alia expensa facta per dictos dominos consules,.... ut in Anfractibus anni lxxxix. apparet. In alio ann. 1489. ibid. pag. 49. col. 1: Prout in Fractibus ponitur. Aliud ann. 1498. ibid. pag. 70. col. 2: Compota Anfractuum ordinariorum et extraordinariorum, ac solucionum eorumdem, etc. Frais ordinaires et extraordinaires, etc. in Comput. ann. 1534. ibid. pag. 130. col. 2. Vide infra Fractus 1.