Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NOCTURNA

NOCTURNA, Jus piscandi per unam noctem in molendinis. Charta Alelmi de Ambianis in Chartul. Eccl. Ambian.: Pro banno vini, et Nocturna anguillarum reddidit 15. sol. et 15. capones. Alia Theodorici Episc. Amb. ann. 1146. in eodem Tabulario Ch. 31: Alelmus de Ambianis .... Amb. Ecclesiae annuam piscium capturam, quae vulgari nomine Nocturna appellatur, perpetuo jure donavit. Charta alia in Hist. Monasterii S. Nicolai Andegav.: Piscaturam quoque piscium unius Noctis molendinorum de Braum eis donavi. Tabular. S. Eparchii Inculism. fol. 63: Dono iterum Deo et S. Eparchio illam levationem auguillarum, quam habebam in anguillariis de Visnaco semel in anno, id est in una Nocte, quae melior et utilior hominibus meis habebatur, etc. Tabular. Dalonensis Abbat.: In illa piscatoria, quae derivatur per fossatum novum de Barbarello capturam anguillarum unius Noctis per singulos annos. Tabul. Vindocinense Ch. 104. ubi de juribus Comitis Burchardi: A Tociaco usque ad Fractam vallem habebat unam Noctem in unoquoque anno ad capiendos pisces. Occurrit praeterea in alia Ludovici Pii Imp. a Mabillonio edita tom. 4. SS. Ord. S. Benedicti pag. 118. Adde Prob. Hist. Guin. pag. 340. Vetus Regestum Camerae Comput. Paris. signat. M. ubi de Episcopo Ambianensi: Item a le tent et prinse de le raiz des anguilles par une Nuit telle comme il lui plait, à chascune escluse de la chité d'Amiens. Charta Philippi Com. Flandriae pro portoriis et praestationibus ejusdem urbis Ambian.: Li Vesques et li Cuens cascun dans une Nuit en l'an, quelconque nuit que il vauront, ont le tent et le prise de le raje as anguilles à cascune escluse de la chité d'Amiens; puis l'escluse Doisel et l'escluse de Soustraine en aval dusque à l'écluse Destous, et à tous les moulins qui sont dehors la fermeté de la chité, et qui sont entre ches escluses devant dites, si comme au molin de Camons et au molin de S. Pierre, etc.