Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NOMEN

NOMEN, Nominis Impositio. Lex Ripuar. tit. 36. § 10: Si quis partum in femina interfecerit, seu natum priusquam Nomen habeat, 100. sol. culp. jud. Leges Henrici I. Regis Anglor. cap. 70: Si infans occidat vel occidatur, sive Nomen habeat, sive non habeat, plena wera conjectetur. Romanos maribus nono die a nativitate, feminis octavo nomen imposuisse, auctor est Plutarchus in Problemat. Neque multo aliter Graeci, ut ex Aristotele, Aristophane, et Polluce constat. De his Nominalibus, vel περὶ ὀνοματοθεσίας, multa viri docti congessere; atque in his Casaubonus in Notis ad Capitolinum, et ad Persii Sat. 2. Menardus ad librum Sacrament. Gregorii Magni pag. 98. Goarus ad Eucholog. pag. 322. 323. et Meursius 1. parte Exercit. Critic. pag. 182. Vide Leges Presbyterorum Northumbrensium sub ann. 977. cap. 10. et Simocattam lib. 8. cap. 13.

Nomen, pro Persona, ex forensi usu saeculi iv. ut observant docti Hagiographi ad Acta SS. Donat. et Rogat. tom. 5. Maii pag. 280. col. 2. et pag. 281. col. 2: De Nomine tuo, Donatiane, currente relatione comperimus, quod Jovem vel Apollinem... non solum contumaciter adorare recuses, sed etiam blasphemiis... infames. Occurrit praeterea tom. 6. Sept. pag. 582. col. 1.

Nomina Mutari in Confirmatione possunt, ex Constitut. Odonis Episc. Parisiensis cap. 4. § 4. etc.

Hujus moris testis est Charta ann. 1173. in Chartul. Clarifont. ch. 65: Guiricia, quae postea Agnes in Confirmatione vocata est, etc. Vide in Patrinus et Tenere 2.

Summos Pontifices nomina mutare consuevisse notum est, quod Sergium Papam primum fecisse scribunt, quod Os porci vocaretur. Vide Michaelem Scotum lib. 4. Mensae Philosophicae cap. 25. et alios.

Nomen etiam mutabant Monachi: quod in aliquot Ordinibus Ecclesiasticis etiam hodie in usu est. Chronicon Malliacense ann. 1080: Hoc anno perfectus est introitus Monasterii, (sancti Maxentii) sicut scribitur in versibus: Arcu circarum celatur tempus earum, Anni tunc mille Christi sunt 80. Istam confratres aulam domino faciente, Ad Christum precibus ducat Maxentius almus, Qui prius Adjutor Baptismi lege vocalus, Post me noscatur, Maxentius ultro vocatur. Vide Procopium lib. 1. Persic. cap. 25.

Nomina personarum interdum mutabantur, cum ea commode efferri non poterant ab ea natione, ad quam vel nuptiarum vel alterius occasionis gratia secedebant. Liber de fundatione Monasterii Gozecencis ann. 1088: Haec proprio nomine dicta fuit Hilaria; sed quia lingua Theutonica non facile promit Latina vocabula, nomen mutavit Uda.

Solenne etiam fuit Graecis Byzantinis, et praesertim ipsis Augustis, cum ex Latinorum gente uxores sibi adsciscerent, earum nomina mutare. Ita Joannis Comneni uxor, Ladislai Hungariae Regis. filia, quam Pyriscam vocant Thwroczius, Bonfinius, Pistorius; et Bertha Conradi Imp. filia Manueli, Joannis filio nupta, Irenes, et Agnes Ludov. VII. Franciae Regis filia Alexii Comneni conjux, Annae nomine donatae sunt. Alia ejusce moris exempla subinde suggerimus in Familiis Byzantinis, quae hic referre non patitur Glossarii institutum. Quod quidem ii non tam ob nominum exoticorum, et quae aegre efferre vix possent, dissonantiam, factitabant, quam quod in iis Latinae originis, atque adeo cultus Romani notam omnem abolere studerent: adeo ut priusquam in manus convenirent: iterati baptismi, in quo nomina dari vel mutari consueverant, speciem quodammodo in Latinis uxoribus adumbrarent, quod certe Graecis olim objectum ab Anselmo Episcopo Havelbergensi lib. 3. Dialog. cap. 21: Sicut audio, consuetudo apud vos est, ut si quando Graecus uxorem Latinam ducere voluerit, sicut plerumque fit, et sicut etiam inter personas Augustales saepe factum esse dignoscitur, quod prius oleo sanctificato in vase aliquo infuso eam perfunditis, et per totum corpus lavatis, et sic demum quasi in ritum et legem vestram transiens matrimonio copulatur: quod quare fiat, si tamen fit, oppido scire vellem; videtur enim quaedam forma esse rebaptizandi, etc. Sed et revera Latinos rebaptisasse objectum Graecis a Leone IX. Papa, ut in Edicto Michaëlis Cerularii Patriar. Constantinopol. de projecto pittacio, apud Allat. de libr. Eccl. Graecor. pag. 167: Ὡς οἱ Ἀρειανοὶ ἀναϐαπτίζουσι, τοὺς ἐν ὀνόματι τῆς ἁγίας τριάδος ϐεϐαπτισμένους, ϰαὶ μάλιστα τοὺς Λατίνους.

Propter Nomen Pati, id est, pro nomine Christi: ita usurpant Tertul. lib. de Resur. carn. et S. Cyprian. Epist. 52. 54. 57.

Nomen Dare dicebantur baptizandi. Epist. 3. Clementis PP.: Accedat autem qui vult ad Sacerdotem suum, et ipsi det Nomen suum,... ut tribus mensibus jam consumptis in die festo possit baptizari. Historia ejusdem S. Clementis: Credidit enim Sisinnius cum omni domo sua, et dato nomine, proximo Paschate futuro baptizatus est. Siricius PP. in Epist. ad Himerium cap. 2: Quibus solis per annum diebus ad fidem confluentibus generalia baptismatis tradi convenit Sacramenta, his duntaxat electis, qui ante 40. vel eo amplius dies Nomen dederint, etc. Concilium Carthag. IV. can. 85: Baptizandi Nomen suum dent, etc. Hincmarus Remensis Arch. in Concilio Suessionensi ann. 853. act. 1: Legum Ecclesiasticarum consuetudo et auctoritas talis est, ut in causis gestorum semper scripturam requirant: adeo ut qui ad sacrum fontem accedit, suum dare Nomen praecipiatur. Timotheus Patr. Alexandr. in Responsis Canonicis: Ἐὰν γυνὴ ϰατηχουμένη δέδωϰε τὸ ὄνομα αὐτῆς ἵνα φωτισθῆ, etc. Concilium CP. sub Menna Act. 5. meminit Stephani Diaconi, qui τὰς προσηγορίας τῶν εἰς τὸ θεῖον ϐάπτισμα προσιόντων ἐγγράφειν τεταγμένος erat. Ordo Romanus: Ut autem ad Ecclesiam venerint, quarta feria (quartae hebdomadae Quadragesimae) hora tertia scribantur Nomina infantum, vel eorum qui ipsos suscepturi sunt, et Diaconus clamet, dicens, Catechumeni procedant; et vocentur infantes ab Acolyto in Ecclesiam per nomina vel ordinem, sicut scripti sunt, etc. Adde lib. 1. Sacram. Eccles. Rom. cap. 26. 29. At posterioribus saeculis nomina demum imponebantur inter ipsa Baptismi solemnia, ut colligitur ex Theophane pag. 341. quod multis docet Menardus ad libr. Sacrament. Gregor. pag. 98. 99. quo referri debent ista ex libro Dodanae manuali cap. 7: Haec verba a me tibi directa lege, intellige, et opere comple, fratremque tuum parvulum, cujus modo inscia sum Nominis, cum baptismatis in Christo (non) acceperit gratiam, insinuare, nutrire, amare. Ubi in Editione Mabillonii vox non deest, quae addi debuit. Secus tamen usurpatur a Graecis, ut est in Euchologio pag. 320. Vide Pagani.

Nomen Purum. In capitulis Adalhardi Abbatis caput 39. De puris Nominibus inscribitur, nullo alio indicio.

Per Nomen, Nominatim. Confirm. Chartae Ludov. VI. ann. 1122. per Carolum IV. ann. 1324. in Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 200: Praecipimus ut tam ipse, quam haeres ipsius,... sit liber ab omni servitio, et per Nomen ab omni expeditione et cavalcaria.

Nomina, Commemoratio vivorum et defunctorum in Missa ex diptychis. In Missali Gothico describuntur collectiones post nomina. Vide Diptycha.