Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NON

NON PLEVINA, seu Defalta Nonplevinae: vox Practicorum Anglic. Radulfus de Hengham in Magna Summa cap. 8: Et ista defalta vocatur Gallice Nonplevine, et aequipollet naturaliter defaltae post defaltam. Supra: Caveat sibi reus deficiens quod infra 15. dies terram suam captam in manum domini Regis replegiet: quod si non fecerit ad calumniam petenti proximo die placiti amittet seisinam terrae sicut per defaltam post defaltam. Infra: Captio tamen ut sanetur, defalta Nonplevinae per legem dedici non potest.