Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NOTA

NOTA, Notae, Petro Diacono de Notis literar. dictae sunt eo quod verba, vel syllabas praefixis characteribus notent, ut ad notitiam legentium revocent: quas qui scribunt, proprie Notarii appellantur. Notae igitur sunt signa quaedam literarum quibus vox integra intelligitur: unde σημεία γραμμάτων dicuntur Dioni libro 55. Signa verborum, sancto Hieronymo ad Julianum, et Epist. ad Principiam. Sexta Synodus Act. 12: Ἐπιφερόμενος ὑπαναγνωστιϰὸν διὰ σημείων. Qui iis utebantur, σημειογράφοι dicti, Latinis Notarii, ut est in Glossis Graec. Lat. Apud Ammianum lib. 18. Ancilla Notarum perita. De earum usu, sic Valerius Probus Grammaticus de Notis Romanorum interpretandis: Apud veteres cum usus Notarum nullus esset, scribendi facultatem, maxime in Senatu, qui aderant, scribendo, ut celeriter comprehenderent, quaedam verba atque nomina ex communi consensu primis literis notabant: et singulae quid significarent, in promptu erat. Quod in nominibus, praenominibus, Legibus publicis, Pontificumque monumentis, Jurisque civilis libris etiam nunc manet. Ad quas Notas publicas accessit et studiosorum voluntas, ut unusquisque familiares sibi notas pro voluntate signaret.

A quibus vero primum inventae sint ejusmodi Notae, docet idem Petrus diaconus ex Isidoro lib. 1. Orig. cap. 21: Vulgares Notas Ennius primus mille et centum invenit, ad hunc scilicet usum, ut quicquid per contentionem praesentium diceretur, Librarii complures scriberent simul adstantes, divisis inter se partibus, quod quisque verba, et quo ordine excipere. Dehinc Tullius Tyro Ciceronis Libertus Notas praepositionum commentatus est. Post hunc Philargyrus Samius et Aquila Maecenatis Libertus alias addiderunt. Deinde Lucius Annaeus Seneca contractis omnibus, digesto et aucto numero, opus in quinque millia extendit. Ex quo quidem Diacono emendandus idem Isidorus, in hisce verbis: Post eum tertius Persannius Philargyrus; legendum enim post eum Samius Phylargyrius, quod non advertit Lipsius. Istiusmodi per notarum compendia scribendi rationis passim mentio est apud Scriptores. Gellius lib. 17. cap. 9:   Scriptor eris felix, cui littera verbum est, Quique Notis linguam superet, cursumque loquentis   Excipiens longas nova per compendia voces. Martialis lib. 14. Epigrammate 208. de Notario: Currant verba licet, manus est velocior illis: Nondum lingua suum, dextra peregit opus. Prudentius περὶ στεφάνων de passione S. Cassiani: Praefuerat studiis puerilibus, et grege multo Septus, magister literarum sederat, Verba Notis brevibus comprendere cuncta peritus, Raptimque punctis dicta praepetibus sequi. S. Hieronym. Epist. 111: Mea autem lingua in similitudinem scribae velocis, quem Notarium possumus intelligere, quodam signorum compendio breviatum Evangelii, strictumque sermonem exaravit in tabulis cordis carnalibus. S. Augustinus Epist. 258. de quodam Notario: Erat autem strenuus in Notis, et in scribendo bene laboriosus. Idem lib. 2. de Doctr. Christ. cap. 26: Ex eo genere sunt etiam Notae, quas qui didicerunt, proprie jam Notarii appellantur. Idem in Collat. 2. diei cum Donatist. cap. 3: Et cum se Notas ignorare dicerent, petentes, ut prius eis ederentur gesta conscripta, Cognitor jussit, ut quod eorum Notarii exceperant, eis recitaretur. Collatio Carthag. 2. cap. 43: Notas non novimus, neque ea natura rerum est, atque ipsarum, ut ita dixerim, literarum, ut quisquam notas legat alienas. In Codicibus legere non possumus, nisi edita fuerint gesta in paginis, non habeo quod tractem, non habeo quod legam. Martyrium sancti Genesii Arelat. apud Surium 25. Aug.: Sanctus itaque Genesius in juventutis flore primaevo provincialis militiae tyrocinium suscepit, eam officii partem studio et arte complexus, quae patronorum verba, vel nova signorum velocitate, vel dexterae, sonum vocis aequaret, spiritalem futurae gloriae imaginem praefigurans, ut, qui praecepta divina celeritate audiret, ea fidelibus Notis piae mentis exciperet. Ennodius in Vita sancti Epiphanii Episc. Ticinensis: Notarum in scribendo compendia, et figuras varias verborum multitudinem comprehendentes brevi assecutus, in Exceptorum numero dedicatus enituit. Marcus Diaconus Gazensis in Vita S. Porphyrii Episc. Gazensis n. 88. ex versione Gentiani Herveti: Cornelius..... sciens Notis scribere, quibus utuntur in Jure,... notabat omnia, quae dicebantur et opponebantur. Sanctus Rembertus in Vita S. Anscharii Arch. Brem. cap. 15: Porro.... quam studiosus fuerit, testantur Codices magni apud nos, quos ipse propria manu per Notas conscripsit. Quae sic extulit Gualdo Corbeiensis Monachus: Quam fervens in amore Dei fuit, et studiosus, Indicio libros, quos ipse Notavit, habemus, In quibus Omnipotentis laus aeterna resultat. Idem: Sedis Apostolicae fecit decreta Notare Plurihus in foliis. Vide Glossarium mediae Graecit. in Νοτάριος, col. 1003. et voce Σημεῖα col. 1361.

Nota, Nomen, vel potius literae quae nomen efficiunt. Richer. in praefat: Unde cum hic atque illic sepe Karoli, sepe Ludovici Notae afferuntur pro tempore actorum pradens lector reges aequivocos pernotabit.

Notare, Notis exscribere, apud Quintilianum in Praefat. libr. de Institut. Orat. Epitaphium descriptum a Gelenio in Sacrario Coloniensi pag. 356. ac nuper repertum, quod videtur a Sidonio Apollinari fuisse compositum, quo lubentius integrum hic subjicimus: Hoc hoc sepulerum respice, Qui Carmen et Musas amas, Et nostra communi lege Lacrymando titulo nomina, Nam nobis pueris simul, Ars varia, par aetas, erat, Ego consonanti fistula Sidonius acris perstrepens, Hoc Carmen, haec ara, hic cinis, Pueri sepulcrum est Xanthiae, Qui morte acerba raptus est, Jam doctus in compendia Tot literarum et nominum Notare currenti stylo, Quot lingua currens diceret. Jam nemo superaret legens, Jam voce herili coeperat, Aurem vocari ad proximam. Heu merte propera concidit, Arcana qui solus sui Sciturus Domini fuit. Consule, si lubet, de scriptione per Notas, Hermannum Hugonem de Prima scribendi origine cap. 18. et quae de ejusmodi Notis observavit Lipsius Centur. 1. ad Belgas Epist. 27. praefixa Notis Tyronis a Grutero editis. Adde Brencmannum lib. 2. Hist. Pandect. cap. 3. Consule Praefationem nostram ad Alphabetum Tironianum et quae de iisdem notis effutiunt Auctores novi Tract. de re diplom. tom. 2. et 3. Koppii Palaegraph. critic. tom. 1. c. 3.

Nota, Commentarius compendiose scriptus, seu primarium exemplar notis descriptum. Flos Histor. ex Cod. reg. 5515. ad calcem: Quem (librum) ego Nicolaus Falconi primo scripsi in Gallico idiomate, sicut idem frater Hayto michi ore suo dictabat absque Nota sive alio exemplari, et de Gallico transtuli in Latinum, anno Domini 1307.