Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NOTA

NOTA,² Notae Musicae, quae in Libris Ecclesiasticis, singulis vocum syllabis supperaddebantur. Capitulare Aquisgranense ann. 879. cap. 70. et Capitul. Caroli Magni lib. 1. cap. 68. lib. 6. cap. 277: Psalmos, Notas, cantus, compotum, Grammaticam per singula Monasteria, vel Episcopia discant. Joan. Sarisberiensis lib. 1. Metalogici cap. 20: Nec miretur quis tantam vim fuisse in Notulis, cum et musici cantores paucis characteribus multas acutarum et gravium differentias indicent vocum. Et ob hoc quidem characteres illos musicae Claves dicunt. Ademarus in Carolo Magno ann. 787: Et omnes Franciae Cantores didicerunt Notam Romanam, quam nunc vocant Notam Franciscam: excepto quod tremulas, vel vinnulas, sive colligibiles, vel secabiles voces in cantu non poterant perfecte exprimere Franci, etc. Ingulfus pag. 886: Missae, quae cum Nota canuntur, id est, cum modulatione musica, libro notis musicis notato coram proposito. Vide Abbatum S. Albani: Cantator composuit historiam, et ei Notam melicam adaptavit. Missa sine Nota, ibidem. In dicta Capella fiet servitium solenne cum Nota, in Charta ann. 1362. ex Chartophylacii Regii Regesto 92. num. 155. Charta ann. 1393. tom. 2. Hist. Eccles. Meld. pag. 253: Cantare solemniter et ad Notam officium divinum singulis diebus Dominicis. Adde Formulare Anglic. Thomae Madox pag. 339. Vide Capitul. Caroli Magni lib. 1. cap. 72. 68. et supra, Cantus Romanus.

Notare, Notas musicas Libris Ecclesiasticis adscribere. Sanctus Anselmus lib. 1. Epist. 21: Suis vos precibus ad Notandum Antiphonarium adhortare desiderat. Ademarus in Vita Caroli Magni: Antiphonarios sancti Gregorii, quos ipse Notaverat nota Romana. Liber Anniversariorum Basilicae Vaticanae fol. 144: Item unum Breviarium pulchrum Notatum in duobus voluminibus. Item unum Graduale Notatum parvi voluminis. Acta Murensis Monasterii pag. 32: Est et Evangelicus Liber, et 4. Gradualia: ex his unus Musicen vocatum est, et duo libri cum versibus Offertoriorum; ex his unus musice Notatus est. Et tres Antiphonarii, ex quibus unus musice Notatus est. Petrus Damian. Libro 6. Epistola 32. de quodam Monacho: Erat autem ille frater multis exercitiorum artibus pollens, scribendi videlicet et Notandi, tornandi insuper et fabricandi. Chronic. Trudonense lib. 8: Raro unquam ipse cessabat, quin semper aut scriberet, aut Notaret.

Notator, Qui libris Ecclesiasticis notas musicas adscribit. Bernardus Monachus Tractatum de ratione cantandi Gradale incipit his verbis: Sicut Notatores Antiphonarum praemunivimus, ita et eos, qui Gradalia notaturi sunt, praemunimus.

Nota, Cantus, quomodo Note usurpant e vulgo nostri. Tidericus Langenius in Saxonia: Restant alaudae, quae subsistunt sine fraude, Perque suas Notas rudes sistunt idiotas.

Lit. remiss. ann. 1418. in Reg. 170. Chartoph. reg. ch. 200: Lequel avoit un petit flaiolet de bos et l'eust fait flaioler et dire une Note, à laquelle Note icellui Willardin eust dancié un tour ou deux. Aliae ann. 1470. in Reg. 195. ch. 420: Pour l'amour de laquelle jeune fille lesdiz joueurs commencerent à jouer une Note Joyeuse.

Jam vero qualis olim fuerit Cantus, quem Gregorianum dicimus, et an notis, quibus vulgo utimur, musicis constiterit, non omnino constat: quanquam id minus vero consentaneum videtur, cum ejusmodi notas multo post adinventas tradant plerique. Incertum etiam, an earum vice aspersa fuerint literis alphabeticis, quae vocis tonos denotarent, Antiphonaria et Gradalia, uti postea factitatum palam est: etsi videatur id diserte indicare Eckehardus Junior de Casibus sancti Galli cap. 4. ubi de Petro, uno, uti vult, e Cantoribus, quos Roma in Galliam ad Carolum misit Adrianus Pontifex, verba facit: In ipso quoque (Antiphonario) primus ille literas Alphabeti significativas notulis quibus visum est, aut susum, aut jusum, aut ante, aut retro, assignari excogitavit: quas postea cuidam amico quaerenti Notker Balbulus dilucidavit. Exstat vero Opusculum istud Notkeri tom. 5. Antiq. Lect. Canisii, parte 2. pag. 739. cum hocce titulo: Notker Lanthberto fratri salutem. Quid singulae litterae in superscriptione significent cantilenae, prout potui, juxta tuam petitionem explanare studui. Singularum vero literarum in Musica vim ex eodem Notkero, initio literarum Alphabeti hujusce Glossarii ascribendam curavimus. Certe Cantus Gregorianus Notis constitit, quae Musicae et cantandi tonos indicarent: has Romanas vocabant. Monachus Egolismensis ann. 787: Tribuitque Antiphonarios sancti Gregorii, quos ipse notaverat Nota Romana. Infra: Omnes Franciae Cantores didicerunt Notam Romanam, quam nunc vocant Franciscam.

Hae porro Notae singulis syllabis adscriptae erant. Chronicon Trudonense lib. 8: Graduale unum.... scripsit, illuminavit, musiceque notavit, syllabatim, ut ita dicam, totum usum prius a senioribus secundum antiqua eorum Gradualia discutiens. Exstat in Biblioth. Monasterii Corbeiens. vetus Graduale hisce notatum characteribus, seu notis. Ejusmodi etiam descripsit Menardus ad lib. Sacram. Greg. pag. 76. Sed an eaedem sint, quae Petri Cantoris, vel Notkeri, non ausim definire. Nam extremis saeculis, ut ait Hugonis Reutlingensis Interpres, ei, ut putatur, coaevus, in Prooemio, processu temporis quidam Alemanni, et praecipue Monachi Ordinis S. Benedicti, qui cantum musicalem non solum ex arte, verum etiam ex usu et consuetudine perfecte et cordetenus didicerant, ipsum, omissis clavibus et lineis, quae in neuma seu nota et musicali requiruntur, simpliciter in libris eorum notare coeperunt, et sic decantaverunt deinde juniores, et suos discipulos sine arte ex frequenti usu et ex magna consuetudine cantum informare, qui cantus sic per consuetudinem doctus ad diversa pervenerit loca. Unde jam non musicae, sed Usus est denominatus, etc. Ut ut sit, pro certo habetur regulas, claves, et notas musicas hodiernas, Guidonem Aretinum Monach. sub ann. 1022. adinvenisse, uti post Vincentium Belvac. lib. 25. cap. 14. et alios, observat Baron. ad hunc ann. n. 20. Is enim syllabas ut, re, mi, fa, sol, la, reperit, quibus septem discrimina vocum vulgo designantur: quod longe antea similiter factitasse AEgyptios, et septem voculis sonos hos expressisse testatur Dionysius Halicarnasseus lib. Περὶ Ἑρμηνείας, qui vulgo Demetrio Phaleraeo ascribitur, pag. 35. Editionis Morellianae. Tradit praeterea auctor Vitae S. Benonnis Episcopi Misnensis cap. 16. apud Surium tom. 7. (vixit Benno ann. 1066.) docuisse notas musicales regulare, et sic cantare in Ecclesia Misnensi. Chronic. Trudonense lib. 8: Instruxit etiam eos arte musica secundum Guidonem. Nec scio, an hanc novam musicae rationem improbet Letaldus, qui eodem saeculo vixit, in Vita S. Juliani Cenoman.: Sane Responsoriorum et Antiphonarum, ut petistis, digessimus ordinem, in quibus, pro vitando fastidio, de unoquoque modo singula compegimus corpora. Neque omnino alienari volumus a similitudine veteris ritus, ne barbaram aut inexpertam, uti perhibetur, melodiam fingeremus. Non enim mihi placet quorundam musicorum novitas, qui tanta dissimilitudine utuntur, et veteres sequi omnino dedignentur auctores, etc.