Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NOTA

NOTA,³ Instrumentum Notariorum, qui inde nostris Gardenotes dicuntur, seu Instrumentorum custodes. Concilium Avenionense ann. 1279. can. 14: Statuimus, quod tam haeres quilibet, quam notarius, qui Notam cujuslibet receperit testamenti, etc.

Commentariolum intelligo, qui compendiariam rei rationem complectatur, ut et in Extracto ann. 1336. e venditione partis urbis Massil. a Benedicto Episc. facta Carolo Andegav. Provinciae Comiti ann. 1259. ex Schedis Praesidis de Mazaugues: De Notis et abreviaturis in dictis cartulariis contentis facere publica instrumenta. Aliud extractum ann. 1430. ex Homagio ab incolis Masalgii suo domino Galterio de Ulmeto ann. 1371. praestito, ex iisdem Schedis: Et me.... Notario qui... et de ipsis Notam recepi, ex qua hoc instrumentum publicum in hanc publicam formam per aliam manum scribi, redigi et grossari feci, aliis negotiis occupatus, virtute gratiae regiae mihi benigne concessae, hicque manu propria me subscripsi, quia inveni concordare invicem. Hic tam prima perscriptio, nostris vulgo Minute, intelligi potest, quam commentariolus: et certe pro primario ejusmodi scripto, seu matrice sive imbreviatura, ut verbis utar Statutorum Rom. l. 1. cap. 149. accipienda vox Nota in Edicto Philippi Pulcri ann. 1304. tom. 1. Ordinat. Reg. pag. 417. ubi: In primis ordinamus.... quod cum Notarii seu Tabelliones publici contractus in loco in quo morari et tenere cartularia sua consueverunt, dictos contractus receperint, in ipsis cartularibus seu protocollis substantialiter et seriatim in continenti ponant et inserant, et in cartulariis redacta, contrahentibus praesentibus legant et exponant, et si opus fuerit, Notam suam corrigant in praesentia contrahentium praedictorum. Processus ann. 1459. ex Regesto Columba Camerae Comput. Provinciae: Et inde facta decenti collatione de Nota cum suo extenso. Charta Bernardi de Stabulo ann. 1412. ex Schedis Marchionis de Flamarens: Et anullo omnes et singulas litteras, Notas, acta, memorialia. Hic referenda sunt, quae de hujusmodi Notis scribit Zinzelinus Extravagantium Johannis XXII. in cap. 5. tituli 14. De verborum significatione lit. X. in hanc clausulam Et cetera: Haec clausula comprehensiva est multorum verborum.... unde facit in argumentum, pro more Tabellionum, qui habent in aliquibus regionibus, quod recipientes Notam in protocollo de aliquo facto vel contractu, utuntur frequenter ista clausula; et post redigendo instrumentum in mundum, apponunt multa verba, quae non apposuerunt in Nota vel in protocollo, et illa subintellecta fore dicuntur sub tali clausula, Et cetera. De jure tamen scripto nihil plus in mundo, quam in protocollo debet reperiri, ut omnis falsitas et suspicio evitetur. Vide Chartularium et Notula.

Charta Theob. comit. Trec. pro monast. Corbiniac. in Reg. 105. Chartoph. reg. ch. 16: Actum Trecis teste me ipso, anno Verbi incarnati 1199. mense Novembri. Data per manum Galteri cancellarii, Nota Alermi. Nisi sit pro Signum seu subscriptio. Vide mox, Notamen.

Porro cum hae notae seu perscriptiones Notariorum in foliis separatis et disjunctis describerentur, amittebantur saepe, quod ne deinceps eveniret, Ludovicus XII. Franc. Rex statuit, qu'à l'avenir tous Notaires et Tabellions feront bons et suffisans registres et protocolles des contrats et autres acts par eux reçus et passez, et qu'iceux mettroient par ordre selon la priorité et posteriorité des contrats et autres acts, afin que si doresenavant en étoit question, on pût avoir recours au protocolle, ou registres, fors et excepté les Notaires du Châtelet de Paris.