Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NOTITIA

NOTITIA, Instrumentum, quod de re inter praesentes in re quapiam gesta, nec scripto mandata, aut in chartas relata, ad hoc vocatis testibus, conficiebatur, ut praesentibus posterisque nota fieret: et in posterum nullus de ea dubitandi locus oriretur. Nam cum primis istis saeculis ea esset fidei inter homines integritas, ut solo verbo, certisque traditionum seu investiturarum adhibitis formulis et ritibus, praedia Ecclesiis aliisque conferrentur ac traderentur; interdum, et ut plurimum coram testibus, ad majorem firmitatem, donatariis ita postulantibus, Charta conficiebatur ad posterorum Notitiam, quae et rem donatam ac collatam, donatoris nomen, traditionis ritum ac formulam, testes, qui adfuerant, annumque, mensem ac diem continerent. Unde breve memoratorium seu recordationis crebrius appellatur in Tabulario Casauriensi: Decretum securitatis et firmitatis pro futuris temporibus ad memoriam retinendam, etc. In Charta ann. 1152. in Historia Bellunensi pag. 77: Breve recordationis ad memoriam retinendum. Exstat in Tabulario Heduensis Ecclesiae Notitia ann. 1107. cujus initium ita concipitur: Quia negligentia, noverca memoriae, benefacta delere solet, aut pervertere, scripturae custodiendum mandavimus. Quo sane referri possunt ista ex Collat. 2. Carthagin. cap. 28: Intelligis ita rem esse gestorum, adeo memoriae scripturarum per literas digeruntur, ne sola memoria, quae capax esse non potest, oblivione decepta, quid gesserit, nesciat. Vide Tabularium S. Cyrici Nivern. num. 13.

Atque ejusmodi Notitiae secundum contractus naturam varias sortiebantur appellationes. Aliae enim dictae Warpituriae, quibus quis rem aliquam dimittebat, ut in Tabulario Persiensi Ch. 26. Traditionales, quae rei traditionem continerent, Ch. 2. Traditoriae et revestitoriae, apud Perardum in Burgundicis pag. 172. Sacramentales, quae ab testibus post edita sacramenta firmabantur, in eodem Tabulario Persiensi Ch. 16. Aliae in ipso mallo describebantur, judicibus ipsis praecipientibus, in Chronico Besuensi pag. 505. in eodem Tabular. Persiensi Ch. 18. 19. apud Beslium in Comitib. Pictav. pag. 218. 224. etc. Quae quidem fortassis eae sunt, de quibus agit Capitulare 6. ann. 803. cap. 2: De secundo vero, unde me interrogasti, si Comes de Notitia solidum unum accipere deberet, et Scabinii, sive Cancellarius, etc.

Notitiarum aliae ab ipsis partibus, id est, donatoribus et donatariis, atque adeo ab ipsis testibus, qui in rei gestae fidem advocati erant, subscribebantur, cujusmodi passim observare est, ex quibus unicam tantum describemus ex Tabular. Bellilocensi Ch. 154: Notitia traditionis vel consignationis, qui hanc Notitiam subtus firmaverunt, qualiter veniens aliquis homo nomine Aicardus... manibus tradidit ipsam villam... Garulfo Abbati... per cordam signi et per hostium domo... sicut in Carta testamenti loquitur, et tunc necesse fuit ipso Abbati vel ad ipsos Monachos, ut exinde Notitiam colligere deberent, quod ita et fecerunt his praesentibus, actum fuit factam hanc Notitiam traditionis in mense Octobro ann. 3. Caroli Imperatoris S. Aicardi, qui traditionem ita firmavit. S. Aldegario. S. Adraldi, etc. Notitiae aliae ab ipsis donatariis interdum describebantur, ut eorum posteris notum fieret, qualiter praedia ipsis et a quibus, quibusque praesentibus testibus essent collata: quae quidem nudam rei gestae narrationem continebant, nullis adhibitis signaculis, ac subscriptionibus, cum eas in polyptycha sua referre satis esse ducerent, ut est apud Gregor. M. lib. 7. Ind. 2. Epist. 40. Ejusmodi passim exhibet Chronicon Besuense. Atque hae quidem Notitiae vim Diplomatis habebant. Charta Henrici Imp. apud Ughellum tom. 4. pag. 808: Et coetera, quae in praeceptis et Notitiis antecessorum continentur. Alia Lucii PP. ibid. pag. 817: Sicut continetur in praecepto et in tuis Notitiis. Ejusmodi notitiarum mentio post annum 1100. rarius occurrit. Porro de vocis Notitia notione apud Scriptores Latinos, egit Pancirolus ad tit. Notitiae Imperii. Vide Mabillonium tom. 5. Vitar. SS. Ordin. S. Benedicti pag. 761. et lib. 3. de Re Diplom. cap. 4. Acta Episcop. Cenoman. pag. 272: Ipsamque per Notitias atque judicia multorum nobilium virorum evindicavit.

Consuet. Neapolit. MSS.: Instrumentum vero divisionis curialiscum, quod Neapolis Notitia dicitur, subscriptum duobus testibus curialibus et non completum, robur habet inter dividentes eorumque haeredes et successores perinde ac si esset per tertium curialem scriptum et completum.

Notitiam Facere, pro Notum facere, in Legibus Luitprandi Regis Longobard. tit. 17. § 1. tit. 52. § 1. 22. (4, 4.) 73. (6, 20.)