Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NOVITAS

NOVITAS, Dignitas, seu muneris initia, adeptio. Charta A. Archidiaconi de Bria ann. 1232. ex Tabulario Meld. fol. 65: Notum facimus, quod nos pro Novitate nostra....... licentiam faciendi demandam in nostro Archidiaconatu..... concessit Episcopus Meldensis. Constitutiones MSS. Cluniac. ann. 1301. ex Archivo B. M. Deauratae: Statuimus, Abbates nostri et Priores in suis Novitatibus, et post factam eis commissionem et datam administrationem, etc. Charta Philippi Franc. Regis ann. 1273. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 28. col. 2: Tenebuntur autem Majores dictae Ecclesiae (S. Mederici,) tam Major clericus quam laicus....... jurare in Novitate sua sine dilatione et diffugio, in praesentia Praepositi Parisiensis. Infra: Consimile vero sacramentum vice versa sine dilatione et diffugio tenebuntur facere Praepositi Parisienses....... in Novitate sua. Rursum occurrit in Statutis Collegii Burgundici ann. 1335. ejusd. Hist. tom. 5. pag. 641. col. 2. Novitas regni, in Litteris Ludovici XII. Regis Franc. ann. 1498. quo regnum adeptus est, apud Ludewig. tom. 6. pag. 119.

Charta ann. 1197. ex Tabul. S. Petri Carnot.: Prior S. Romani per se poterit tailliare homines suos pro justis auxiliis meis ita quod iidem homines non graventur, videlicet pro Novitate miliciae, meae, etc.