Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NOVITAS

NOVITAS,² Usurpatio, cum quis alium interpellat in jure suo, Practicis nostris Nouvelleté. Querimoniae Flandrensium ad Anglos ann. 1402. apud Rymer. tom. 7. pag. 277: Praesertim cum per habitatores ipsos Flandriae nulla est commissa super Anglicos Novitas... tantum facere dignemini, ut praefatae Novitates et consimiles amodo cessent, et factae, prout decet, restituantur. Regestum Parlamenti ann. 1379. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 165: Dicereturque dictum Cardinalem et Comitem eorum causam seu causas in casu Novitatis et saisinae contra dictum avunculum nostrum lucratos fuisse. Eadem verba in casu Novitatis et saisinae leguntur in Arresto ann. 1531. inter Privilegia Equitum S. Johannis Hierosol. en matiere vel cas de saisine ou de Nouvelleté, in Consuetudinibus Blesensi art. 20. et Insulensi tit. des matieres possessoires: quod accidit, cum possessor agit in eum, a quo interpellatur in possessione. Porro celui qui se plaint en cas de Nouvelleté, ut habet auctor du grand Coutumier cap. 21. pag. 151. se doit garder de dire, qu'il soit dessaisi ou depouillé de sa saisine, car il ne pourroit pas intenter la Nouvelleté, s'il ne possedoit ou contendoit posseder. Plura vide apud de Lauriere in Glossario juris Gallici in vocibus Complainte et Nouvelleté: quam posteriorem vocem probat Cl. Vir interdum accipi pro novis rebus seu turbis recens excitatis, ut apud Guillelmum de Guigneville in suo Pelerinage MS.: Mais pour ce que je me suis teue, Maintenant êtes revenue Pour faire vos Nouvelletez, Par lesquelles vous m'excitez A maintenant tencier à vous Par tres grande ire et grand couroux. Simili significatione etiamnum dicimus Nouveautez. Vide supra Novalitas.