Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NOVITAS

NOVITAS,³ Ager, qui de novo ad cultum redigitur. Charta Droconis de Melloto ann. 1233. ex Tabul. Major. monast.: Concessimus abbatiae Majoris monasterii et priori Meduanae decimas omnium Novitatum, quae fiunt et fient in castellaria Meduanae, videlicet decimam redituum, qui nobis provenient et provenerunt de extirpatione forestae nostrae de Meduana. Vide Novale, secunda notione, et infra Novitus.