Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NOVUM

NOVUM, vulgo Nouvelle. Ugutio: Rumor, murmur quod vulgo dicitur Novum. Occurrit non semel in Epistolis Marini Sanuti. Novis de obitu Papae auditis, in Requesta Universitatis Paris. ann. 1394. tom. 6. Spicil. Acher. pag. 60. Supervenerunt nobis Nova certa, in Charta ann. 1346. apud Rymer. tom. 5. pag. 497.

Novum optimum, in Instr. ann. 1411. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 1190. Felix novum, in Epist. Calixti III. PP. ann. 1456. ad Car. VII. reg. Franc. ex Bibl. reg. Comput. ann. 1482. inter Probat. tom. 4. Hist. Nem. pag. 19. col. 1: Equiti qui portavit Nova matrimonii domini dalphini, etc. Vide supra, Novella.

Novum Componere. Vide Novigildum.