Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NOX

NOX, Pridem a viris doctis annotatum, Gallos olim ac Germanos spatia temporis, non dierum, sed noctium numero dixtinxisse ac finiisse, ex Caesare lib. 6. de Bello Gall. Spatia omnis temporis non numero dierum, sed Noctium finiunt. Et ex Tacito de Morib. Germ.: Nec dierum numerum, ut nos, sed Noctium computant, sic constituunt, sic condicunt, ut nox ducere diem videatur. Id a Francis nostris, et aliis populis Septentrionalibus perinde observatum testantur Lex Salica tit. 37. § 4. tit. 43. §. 9. 10. 11. 14. tit. 47. § 2. tit. 49. tit. 52. § 2. Lex Aleman. tit. 36. § 2. Lex Bajwar. tit. 9. § 6. tit. 17. § 2. Lex Ripuarior. tit. 33. § 2. tit. 58. § 5. tit. 66. § 1. Capitulare Pipini Regis Italiae cap. 5. Lex Longobard. lib. 1. tit. 23. § 2. tit. 25. § 23. lib. 2. tit. 18. § 6. tit. 21. § 10. 25. tit. 43. § 1. tit. 55. § 6. Roth. 351. 279. Pip. 33. Roth. 255. Liutpr. 109. (6, 56.) Carol. M. 27. Roth. 366. Capitul. 3. ann. 813. cap. 15. 41. 42. Capitulare 3. Ludovici Pii ann. 819. cap. 1. Capitulare Caroli M. lib. 3. cap. 45. Edictum Pistense Caroli Calvi cap. 33. Formulae vett. Bignonii cap. 38. Formulae vett. secundum Legem Romanam cap. 40. Formulae Parensales cap. 12. etc. Charta 17. et 44. editae a Mabillonio post libros de Re diplomat. Epistola II. inter Tegernsenses, Goffridus Vindocin. lib. 2. Epist. 27. Charta Caroli Mag. pro Monasterio S. Dionysii apud Doubletum pag. 709: Si quis vero contra praecepta anteriorum Regum, vel nostra aliquid facere, vel contraire voluerit, tunc Missus noster, vel Comitis super Noctes viginti una ante nos per bannum nostrum venire faciat in rationes contra Missos sancti Dionysii et Foleradi Abbatis. Notitia vetus ex Tabulario Persiensi: Proinde taliter Fredelono judicatum fuit, ut tale testimonia arremisset in proximo mallo post 40. Noctes, quem ipse Comes in Augustidunense tenet, ut secundum Legem suam Salicam adprobat, sic ut superius postulavit, aut faciat, quod lex est. Anonymus in Vita sancti Goaris cap. 11: Quot Noctes habet infans iste ?

Islandi, Olao Wormio auctore in Fastis Danicis libro 1. cap. 12. per noctes, natalitiorum aetates computant.

Abraham Ecchellensis in Historia Arabum cap. 11. vetustissimum esse Arabum institutum scribit, in ratione temporum non dies, sed noctes putare, cujus, inquit, ratio est, quod a neomenia suas supputationes exordiantur, et Lunam noctis dominam sequantur, ac ducem in hoc habeant. Creationis opus etiam a vespere accepisse ex his sacrarum Literarum verbis colligunt: Factumque est vespere et mane dies unus.

Apud Saxones idem obtinuisse colligitur ex Speculo Saxon. libro 1. art. 2. 67.

Per noctes, inducias dinumeratas suo etiam aevo testatur Gaufredus Vindocinensis libro 2. epist. 27: In hoc tamen non Noctes, secundum consuetudines Laicorum, sed secundum instituta Canonum inducias postulamus.

Idem obtinuisse in Anglia sub Regibus Anglo-saxonibus, docet Conciliabulum Cloveshoense ann. 824: Et ibi finita et proscripta illa contentione coram Episcopo post 30. Noctes illum juramentum to Westmynstre deductum est. Sub Normannis vero, Leges Henrici I. cap. 66. 76. Sed et etiamnum sennight, fortnight, i. septem noctes, quatuordecim noctes, magis usitate dicunt, quam septem dies, etc. Sic Armorici seisun vel seishun, id est, septem somni, dicunt pro septimana, et henos vel henoas pro hodie, quod proprie hac nocte significat. Vide Canones datos sub Edgaro Rege cap. 15. et 54.

Nox Sacrata, Quae diem Paschatis praecedit, in qua Baptismus conferebatur, ut testatur Augustinus Serm. ad Catechumenos. Senator libro 8. Epist. 33: Cum die sacratae Noctis precem Baptismatis coeperit Sacerdos effundere. Helgaudus in Roberto Rege Francorum: Sanctas Noctes, hoc est, Nativitatis Domini, sancti Paschae, et Pentecostes sic totas ducebat insomnes usque ad summum mane, ut nec sedens, vel stans somnum caperet, etc. Vide lib. Sacrament. Eccl. Rom. cap. 47. 78. Missale Gotthicum pag. 336. 337. Rhabanum lib. 11. de Institutione Clericorum cap. 38.

Nox Sancta. Epitaphium Pacifici Archidiaconi Veronensis, qui vixit sub Lothario I. Imp. apud Panvinium et Ughellum: Mole carnis est solutus, Perrexit ad Dominum, Nono sane Kalendarum Obiit Septembrium, Nocte sancta, quae vocatur A Dominica...