Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NOX

NOX,² Oneris, aut servitii species. Tabularium sancti Vitoni Virdunensis: Census de aliis mansis et de sedilibus, quae sunt in Monte sancti Vitoni et Virduni, pullos et ova ad Pascha et Festivitatem sancti Vitoni, et ad Nativitatem Domini. De integro manso carrum dimidium, de carropera 20. den. Noctes 15. in Maio homo de capite suo tenens terram, etc. Infra: Unusquisque mansus in Maio solvit 20. den. et 24. Noctes, etc. Rursum: Unam carratam de virgis et 40. Noctes, et 12. crodas, unam herbae, alteram feni, etc. Ubi nox videtur sumi pro opere unius diei. Vide Dies.

Nuytée, eadem significatione, in Recognit. feud. MS. pro castell. de Buri ann. 1366: Et aussi adveue à avoir.... ou molin de Cholet une Nuytée, quant il lui plaira une foiz touz lez anz.