Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ANGELICA

ANGELICA Vestis, Habitus Monachicus. Florentius Wigorniensis de Gregorio VII. PP.: Quia finem vitae suae aspiciebat, et tacito induebat se Angelicam Vestem, etc. Wilellmus Abbas Metensis Epist. 5: Multi etenim tales, sub Angelico Habitu delitescunt, quorum sic misera est conversatio, tantaque vitae perversitas, etc. Anonymus in Vita sancti Pauli Virdunensis num. 5: Votis itaque omnium, cum benedictione Patris Monasterii, Angelicum Schema induitur. Ἀγγελιϰὸν σχῆμα, in Euchologio Graecorum pag. 499. et in Vita S. Nili junior. pag. 112; τὸ ἀγγελοπρεπὲς ϰαὶ πανάγιον σχῆμα, in Martyrio Bacchi junioris pag. 86. 119. Passim Scriptores Graeci. Hinc ἀγγελιϰὴ ἀϰολουθία, in eadem Vita S. Nili junioris, Ordo ad habitum angelicum induendum. Monachorum autem habitus, Angelicus appellatur, quod et ii dicantur Angeli a SS. Patribus, eorumque vita Angelica. Et quod vivant Angelice, et sint in carne sine carne, ut loquitur S. Hieronymus Epist. 7. Carmen de Laude vitae monasticae: Comparo gyranti solenniter omnia caelo:   Insuper Angelicis comparo Spiritibus, Qui semper sauctus triplicata voce resultant:   In terris Monachi quod modulantur idem. S. Eucherius de Laude eremi, sub finem, de Monachis Lerinensibus: Incessu modesti, obedientia citi, occursu taciti, vultu sereni, prorsus ipsa protinus contemplatione Angelicae quietis agmen ostendunt. S. Eulogius in Epist. ad Willesindum Episcopum Pampilon.: Quid referre de Sanctorum virtutibus lingua potest mortalis, qui in terris positi Angelice vivunt, et qui licet inter homines conversentur, propositum vero gerunt caeleste. Sanctimonialium Angelicum ordinem vocat Concilium Forojuliense ann. 791. can. 12. S. Antiochus in Epist. ad Eustachium: Τοῦτο δὲ μόνον λέγω, ὁτι ὡσ ἀληθῶς, ἠσαν ἄνθρωποι θεῖοι, εἵγε δεῖ ἀνθρώπους αὐτοὺς ϰαλεῖν, ϰαὶ μὴ ἀγγέλουσ. Idem homilia 14: Ὲξαιρέτως δὲ ἠμεῖς οἱ τῶ ϰόσμῶ δῆθεν ἀποταξάμενοι, ϰαὶ τὸν ἀγγελιϰὸν βίον επαναῤῥήμενοι. Hinc Monachorum Caelestis vita dicitur S. Hieronymo Epist 41. et in Vita S. Pauli Eremitae. Adde Homil. 105. Charta Friderici Ducis Bohemiae ann. 1186. apud Bohuslaum Balbinum in Hist. Bohemiae pag: 217: Ego Fridericus cupiens assiduis in precaminibus in futuro connumerari ejusdem loci fratribus qui die nocteque a laude Dei nec momento, cessantes sanctis aequales esse probantur Angelis, etc. Vide Georg. Pachymerem lib. 11. cap. 22. et quae ad Euchologium adnotavit vir doctissimus Goarus pag. 517; nos etiam ad Alexiadem de ea re egimus.

Angelicum vero habitum sumere dicebantur morituri Laïci, qui prius quam vita excederent, Monachicis indumentis indui postulabant, ut orationum Monachorum essent participes; eorumque ad id nomina in Calendario, seu Necrologio, scriberentur, ut annotat S. Anselmus lib. 2. Epist. 21. Cujus moris exempla proferunt praeter Graecos Scriptores seu Byzantinos, Luitprandus lib. 3. cap. 5. Leo Ost. lib. 1. cap. 44. lib. 2. cap. 91. lib. 3. cap. 38. (al. 40.) Petr. Diac. lib. 4. cap. 72. Aimoin. de Mirac. S. Benedicti lib. 4. cap. 3. Ordericus Vitalis, pag. 594. 627. 716. 787. 788. Caesarius lib. 2. Miracul. cap. 16. lib. 7. cap. 8. lib. 12. cap. 2. lib. 22. cap. 15. Fragmentum Hist. Andegav. cap. 5. tom. 10. Spicileg. Gesta Dominor. Ambasiensium cap. 4. n° 8. Historia Monasterii S. Nicolai Andegav. pag. 3. 32. Heremannus de Restaurat. S. Martini Tornacensis, etc. Vide, Monachus ad succurrendum.