Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NUDUS

NUDUS, Mensurae species. Charta Ludovici Pii Imper. apud Doubletum pag. 740: De lignis dentur eis mensurae, quae Nudi appellantur, mille centum. Legendum censerem moli, nisi Charta originalis, quam legi in Archivo S. Dionysii, omnino praeferret, nudi. Leg. Midi. Vide in hac voce.