Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NULLUS

NULLUS, Aliquis, quilibet. Charta ann. 1096. inter Probat. Hist. geneal. domus reg. Portugal. tom. 1. pag. 2: Pro Nullo abere, que venditus fuerit per minus de xij. denarios, non dent inde portaticum.... Qui emerit aut vendiderit Nullo abere in Constantin, etc. Chartul. Celsinian. ch. 404: Habuit... de Deruntei duas uncias de auro cocto monedato, in tali convenientia ut Nullam rem non tollat, et Nullam rem non forfosza. A Latino Nullus, nostrates Nullui et Nully dixerunt, pro Nul, personne, qui que ce soit. Joinvil. in Hist. S. Ludov. edit. reg. pag. 5: Onques jour de ma vie je ne li oy mal dire de Nullui. Lit. remiss. ann. 1404. in Reg. 159. Chartoph. reg. ch. 212: Le suppliant trouva son huys fermé, lequel il bouta du pié tant qu'il l'ouvry et entra dedens, et demanda se il y avoit Nully.