Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ANGELORUM

ANGELORUM,⁶ ignota nomina fingi vel nominari vetat Concil. Laodic. can. 35. Sola enim Michaëlis, Gabrielis et Raphaëlis agnoscit Ecclesia. Capitulum Aquisgran. ann. 789. can. 16. lib. 1. Capit. cap. 16. Synodus Romana sub Zacharia PP. Quibus interdum Uriel adjungitur. Vide Rhenanum lib. 3. Rer. German. pag. 149. Altaserram ad Ferrandum Diac. pag. 124. Stephan. Baluzium ad lib. 1. Capitul. cap. 16. etc.