Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NUMERUS

NUMERUS, Populus, multitudo. S. Paulinus Poemate 16. seu Natal. 5. de S. Felice: Functus erat longum perfunctus Episcopus aevum Maximus, et Numerus ductu Pastoris egebat. Poemate 23. Natal. 8: Obtinuit captos Numeri virtute potentis.

Ita nostri Nombre dixerunt, Rerum ejusdem speciei collectionem. Lit. remiss. ann. 1397. in Reg. 152. Chartoph. reg. ch. 333: L'exposant disoit que icellui Perrin avoit prins deux Nombres de gerbes, qui estoient audit exposant.

Numerus pluralis pro singulari in prima persona a Chlodoveo Magno usurpatus, exemplo Imperatorum aliorumque Regum, eo superiorum. aut ipsi aequalium, ut probat Mabillonius lib. 2. de Re Diplom. cap. 6. num. 2. Quem morem interdum etiam secuti sunt homines privati regnantibus Meroveadis, ut ibidem docetur n. 3.