Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NUMERUS

NUMERUS,² Denarium, et Numerum, et argentum, et aurum, et dragmam, et sestertium, et minam excussisse legitur Carolus cognomento Crassus Imp. in Charta, quam laudat Mabillon. tom. 3. Annal. Benedict. pag. 209. Chartularium S. Vincentii Cenoman. fol. 115: Monachi habent medietatem censuum cimeterii et duos Numeros censuales proprios in quadam noa. Arbitror utrobique legendum Nummus.

Numerus Annorum aliquando in compendium redactus, maxime ubi annorum integra summa praecessisset. Sic in Historia Episcoporum Autisiod. Audoinus ad eam sedem translatus dicitur in principio ann. 1351. et post. 12. versus, translatus ad sedem Magalon. an. 53. Plura ejus rei exempla in seqq. capitulis occurrunt. At non solum post integram annorum summam expositam compendiosa haec numerorum adhibita est ratio, sed etiam absolute. Nam prima libri Guillelmi Paris. editio dicitur facta Parisiis apud Gaufridum de Marnef in vico Jacobeo sub intersignio Pellicani an. mlv. id est, mdlv. Codex MS. Mellicensis libros de Imit. Christi complectens dicitur finitus die Kiliani 34. hoc est, 1434. itemque alius an. 21. id est, an. 1421. Haec numerandi ratio aliquando in Chartis obtinuit: Hispanica apud Sandovallium de Regibus Castellae pag. 293. aera discurrente lxii. id est 862. regnante Adefonso Rege, Gallicana, imperante D. N. J. C. ab Incarnatione ipsius cxi. et Ludovico Rege Francorum regnante an. iv. id est, an. iiii. Alia suggerit exempla Mabillonius lib. 2. Diplom. cap. 23. n. 17. unde haec descripta: quibus addo ex Schedis D. Lancelot Acceptilationem his verbis Gallicis conceptam: Je Jehans de S. Michel Roys des Heraults Viennois confesse avoir eu et receu de venerable et discrete personne Seigneur Adam Chanteprime Tresorier de Dalphiné xl. florins d'or de bon pois, que li Roys de France nostre Seigneur m'avoit donné de grace especial une foiz tant seulement. En tesmoin de ce j'ai escript cette quittance... le derrenier jour de Decembre l'an de grace nostre Seigneur soixante-quatre, hoc est ann. 1364. ut constat ex Praecepto regio ad hanc rem dato 8. Novemb. hujus anni. Vide novum Tract. de re diplom. tom. 3. pag. 522.

Numerus Aureus, Compotistis, dicitur Cyclus Lunaris, seu decemnovennalis, in eum finem institutus, ut quatenus per totam seriem Calendarii deducitur, demonstret omnia novilunia, ac illud speciatim, a quo supputata Luna 14. indigitat Pascha. Quippe anno 1. Cycli, v. g. ubicunque in Calendario, ac per menses singulos inscriptum vides aureum numerum 1. ipse indicat novilunium eo die contingere, vel contigisse; ac pari modo anno 2. ubicunque vides aureum numerum 2. anno 3. atque ita porro, quousque annis Cycli expletis, tum ad unitatem redeatur, tum novilunia iisdem diebus, eodemque ordine recurrant. Aureum autem numerum appellari aiunt, seu quod olim aureis literis inscriberetur, seu propter inventionis et usus ejus excellentiam. Vide Durandum lib. 8. Ration. cap. 11. et alios Compotistas: addam tantum versus sat antiquos de Usu Numeri Aurei ex Codice MS. Victorino: Aureus hac arte Numerus monstratur aperte Principium jam qui totius est caput anni, Ternarium retinet, ne posterus ordo vacillet. Majori numero debetur tertius ordo, Si minor assequitur numerus, tunc continuatur. Excipe sex menses, Julium prius, atque sequentes, His quamvis crescat undenis summa propinquat. Octavus numerus sequitur, nec continuatur, Tres Februi quarto Nonarum continuato. Quarto apponas sub Aprilis pridie Nonas, Tot Junius laterat, ubi Nonas quatuor aptat. Augusti capite tres debes continuare, Quatuor Octobris lateratum pone Kalendis. In quarto Nonis duodeni denique mensis, Linea tredecimum tenet una, simulque secundum. Porro numeri aurei repertores fuisse AEgyptios scribit Josephus Scaliger in Canonib. Isagogic. pag. 180. 2. edit. Vide supra vocem Annus.